Circulares litterae dioecesanae anno 1893. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

13 III. VENERABILES FRATRES. Conservatrix vitae atque eventuum humanorum moderatrix providentia di­vina benigne effecit ut, circumacto quinquennio, postea quam initi Nobis sacerdotii natalem non sine magna significatione laetitiae publicae egimus, annum a consecra­tione Nostra episcopali quinquagesimum auspicaremur. Sentit animus vim beneficii, Venerabiles Fratres; proptereaque praedicare gestit in hoc amplissimo consessu vestro summam Dei sospitatoris benignitatem, qui tantam .Nobis mortalis aevi usuram, in­columi valetudine, dedit. Illud vero maius, atque ad cogitandum gratius, quod ex beneficio Nobis privatim tributo posse videtur aliquis in communem salutem fructus efflorescere. Hac enim, de qua loquimur, occasione permoventur homines, ac vulgo respiciunt in lianc Apostolicam Sedem propensiore voluntate studioque maiore, pro­vectam Pontificis aetatem velut quoddam pignus patrocinii caelestis non sine caussa interpretantes. Ita fit, ut privatum nec magni momenti factum in fidei religionisque incitamentum, Dei nutu, traducatur: idque praeclara sane opportunitate si rerum temporumque ratio spectetur. Siquidem in tanto inimicorum numero, fidem atque in­stituta Christiana pari fastidio spernentium, id nunc maxima quotidianaque conten­tione datur opera ut Pontificatum romanum invisum ac suspectum multitudo habeat, perniciosoque errore decepta omnino animum induat ab Ecclesia alienum. Sublatis igitur in caelum oculis, consilii pietatisque divinae cogitatione leniuntur aegritudines Nostrae iucundo eodemque tempestivo solatio; immo etiam ad dimicandum et perpe­tiendum, quamdiu oportuerit, valde obfirmatur animus. Cum vero fausta ineuntis anni primordia liberet insigniora facere, primum quidem consilium cepimus decernere beatorum caelitum honores venerabilibus non­nullis Servis Dei, e quibus et exempla virtutum et caeleste praesidium populus Chri­stianus opportune petat. Deinde vero animum adiecimus ad amplissimum Collegium vestrum, Venerabiles Fratres, supplendum. Scilicet Cardinales creare eximios viros aliquot decrevimus, bene de re Christiana meritos, quippe qui in episcopalibus mu­neribus, aut legationibus, aut honoribus urbanis gerendis, diligentia, integritate, rerum usu, spectata in Apostolicam Sedem fide praestitere. Hi autem sunt Iosephus Guarino, Archiepiscopus Messanensis, Marius Mocenni, Archiepiscopus Tit. Aeliopolitanus, Adiutor a Negotiis No­stris publicis, Amilcar Malagola, Archiepiscopus Firmanus, Nr. 1083. Allocutio Ssmi Patris habita in consistorio die 16. Januarii a. curr. cele­brato.

Next

/
Thumbnails
Contents