Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
51 Desiderio desideravi pascha manducare Yobiscum Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi et resurgentem a morte Salvatorem in Ecclesia mea Ca- thedrali adorare, quum grandis indaginis negotia, quae vobis paulo post innotescent, urgenter postularunt, ut limina Apostolorum visitem Romamque proficiscar in conspectum Beatissimi Patris, cui incumbit sollicitudo omnium Ecclesiarum, cuius sollicitudinis haud exiguam constituit partem, portio gregis Dominici in patria nostra. Ad limina itaque Apostolorum datum mihi fuit obire paschalia Ecclesiae festa et ad sepulchrum Apostolorum Principis adorare Salvatorem Nostrum qui, prout Ecclesia tempore paschali canit „infernum confregit et accinctus potentia, surrexit die tertia,“ qui nunc quoque per os Leonis loquitur pascens agnos et oves fideles et episcopos. Quamvis vero corpore absens, spiritu tamen praesens, memoriam Vestri habui in omnibus orationibus, obsecrationibus et sacrificiis meis, obsecrando divitem in misericordia Deum, ut gratia sua foecundet labores nostros in salutem aeternam curae nostrae creditorum fidelium suique nominis laudem directos. In conspectu Sanctissimi Domini constitutus admirabar sapientiam et prudentiam Summi Pontificis, et quod hucusque ductu celeberrimorum factorum Sanctissimi Domini Nostri, quorum sonus exivit in universum orbem, persuasum intime habui, de hoc denuo propria quoque experientia convictus sum, singulari quippe divinae providentiae dispositione accidisse, quod his, in quae incidimus, tristissimis temporibus, dederit Ecclesiae suae Pontificem, cuius doctrinam, prudentiam, sapientiam omnes admirantur, factaque egregia demonstrant. Vidi quantopere vera sint illa S. Leonis Magni verba et quam digne applicari possint ad illius aeque magni nominis successorem : „Firmitas fundamenti cui totius Ecclesiae supponitur altitudo, nulla incumbenti sibi mole lacessit. Soliditas enim illius fidei, quae in Apostolorum Principe est laudata perpetua est. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit.“1) Sanctissimo Domino Nostro Vestram fidem, adhaesionem erga S. Sedem Apostolicam exposui, rogavique ut benedictionem apostolicam Regi, Regno Mariano, Archi-Praesuli Vestro, Vobis omnibus, curaeque Vestrae creditis fidelibus impertiri dignetur. Precibus meis Sua Sanctitas benignum praebens auditum, omnibus nobis benedixit atque patrocinio Sanctorum Apostolorum commendavit. Nr. 2352. Arclii-Episco- pus Roma redux Clerum atque populum salutat et de impertita apo- stolica benedictione edocet. *) S. Leo M. Serm. 2. in anniv. elect.