Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
30 inter Vos et Ipsum gratia gratos sortiatur affectus, Nosque devotionem Vestram possimus iu Domino merito commendare. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo primo sextodecimo Kalendas Januarii, Pontificatus Nostri anno decimoquarto. L. -j* Plumbi. Nr. 1101. Dispensatio S. Sedis in abstinentia et jejunio. S. R, UNIVERSALIS INQUISITIO AD OMNES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ET LOCORUM ORDINARIOS CATHOLICI ORBIS. Apostolicae potestatis et benignitatis curas ad se vocavit, conditio et genus morbi, qui hoc tempore non Europam modo sed alias Orbis regiones late pervasit. Hoc enim grassante malo permotus Sanctissimus Dominus Leo XIII. pro summo studio quod gerit, ut non solum in iis quae animi sunt, sed in iis etiam quae sunt corporis bono Fidelium consulat, Suae sollicitudinis esse putavit, ea praesidia quae in sua potestate sunt conferre Fidelibus, quae corporis vitaeque incolumitati adversus morbi vim dominantis prodesse posse visa sunt. Quamobrem ministerio Sacri Consilii Supremae Romanae Universalis Inquisitionis utens, omnibus Arcbiepiscopis Episcopis et locorum Ordinariis Catliolici Orbis, cunctis in regionibus qua morbus de quo supra dictum est, incubuit, Apostolica auctoritate facultatem impertit, ut Fideles queis praesunt a lege solvant qua abstinentiam et ieiunium servare tenentur, donec iisdem in locis ipsorum indicio, hanc Apostolicam indulgentiam publicae valetudinis ratio et conditio requirat. Optat autem Sanctitaa Sua, ut dum Fideles Apostolica hac benignitate utuntur, studeant impensius piis vacare operibus, quae ad divinam clementiam demerendam valent. Quapropter eos hortatur, ut sublevandis caritate egenis, celebrandis ad preces et sacra officia templis, frequentique sacramentorum usui ad Deum exorandum placandumque studiose dent operam, cum aperte pateat crebra quibus affligimur mala, ad divinam iustitiam esse referenda, quae ob corruptos mores et late exundantem flagitiorum colluviem iustas poenas ab hominibus expetit. Romae, die 14. Januarii Anno 1892. R. Card. MONACO. Facultate, quae ope rescripti apostoliéi supra per extensum communicati omnibus locorum Ordinariis concessa est, me quoque uti cogit morbus ille, cui medici nomen „influenza“ imposuerunt, quique etiam intra limites Archi-Dioecesis Strigoni- ensis grassatur. Praesentibus igitur declaro fideles huius Archi-Dioecesis in illis locis degentes, in quibus morbus hic invenit victimas, a lege abstinentiae et jejunii eousque solutos esse et manere, quousque morbus ex integro non cessaverit. Hanc autem s. matris Ecclesiae indulgentiam omnes illa perfruentes bonis operibus, qualia sunt: eleemosyna uberior, preces saepius ad Deum fusae, frequentior sacramentorum usus, redimere tenentur. Quosuper ut DD. Curati fideles curae suae creditos opportune edoceant, hisce dispono. Strigonii, die 20-a Februarii 1892. Claudius Franciscus Vaszary m. P . Archi-Episcopus.