Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
25 Quoad observantiam jejunii et abstinentiae per annum vigore etiam indultus Apostoliéi sequentia statuimus, declarando, quod illa non tantum ad fideles laicos, sed ad Clerum quoque Arcbi-Dioecesis Nostrae tam saecularem, quam regularem pertineant, quin tamen peculiaribus Cleri regularis statutis derogare velimus: 1. Dies jejunii cum unica ad satietatem refectione et cum abstinentia a carnibus in Arcbi-Dioecesi sint: a) Feriae IV. et VI. Adventus, b) Feriae IV. VI. et Sabbata quadragesimae, c) Dies feriales hebdomadae majoris, a feria IV. incipiendo, d) Omnes feriae quatuor temporum, e) Vigiliae Festorum Nativitatis Domini, Pentecostes, SS. Apostolorum Petri et Pauli, Assumptionis B. M. V. et omnium Sanctorum. 2. Dies jejunii, in quibus unica quidem refectio pariter observanda est, usus tamen carnium ad prandium permittitur, sint omnes reliquae feriae quadragesimae, quae supra (puncto 1°) non eximuntur. Insuper permitto, ut DD. parochi et parochiarum administratores pauperes suos fideles et alios qui e causis rationabilibus cibis e prandio remansis ad coenam vesci voluerint, si eatenus requisiti fuerint,' dispensare valeant. 3. Diebus Dominicis quadragesimae esus carnium permittitur. 4. Dies simpliciter abstinentiales, quibus quidem saepius refici permissum est, sed a carnibus abstinendum erit, sunt omnes reliquae feriae VI. per annum, quae non sunt dies jejunii et superius (puncto 1° et 2°) non comprehenduntur. In abstinentia dierum sabbati per annum vi indultus apostolid, hoc quoque anno dispensatur. 5. Condimenti ciborum instar quamcumque pinguedinem adhiberi permitto exceptis solummodo feriis VI. quadragesimae, feriis VI. quatuor temporum, Vigilia Nativitatis Domini et tribus ultimis diebus hebdomadae majoris. Attentos vero reddant DD. Curati fideles per hanc veniam legem S. Matris Ecclesiae de abstinentia nequaquam esse abrogatam, sed in pristino suo vigore permanere ; qui itaque illam observaverint, meritum certe habebunt coram Deo. Qui autem hac venia uti voluerint, illi hoc licite faciunt et non peccant; obligantur tamen in conscientia, ut banc S. Matris indulgentiam, amplioribus pietatis exercitiis et eleemosyna redimere satagant. In specie omnibus, qui venia liac uti voluerint injungo, ut omni die, quo e concessa hacce dispensationis venia carnes manducaverint in honorem passionis Domini Nostri Jesu Christi pro exaltatione S. Matris Ecclesiae quinquies Pater et totidem Ave Maria devote orent. Strigonii, 14. Februarii 1892. A VALLÁS- ÉS KÖZOKTATÁSI M. KIR. MINISTERTŐL. 1716/1892. sz. Tudomás és megfelelő szives intézkedés végett van szerencsém tisztelettel értesíteni a főhatóságot, hogy Feuerer Miksát, Schorr Ármint és Szőke Gézát a szegedi közs. polgári iskola II. osztályának növendékeit többszörös lopás vétsége miatt a hazai összes polgári-, felső- nép-, közép- és ezekkel egyenrangú iskolákból kizártam. Budapesten, 1892. évi janár hó 25-én. Gf. Csáky. Esztergom, 1892. február hó 15-én. Nr. 873. Dispensationes ordina- riatus quoad jejunium et abstinentiam. ';/r: 874. sz. FeuererMiksa, Schorr Ármin és Szőke Géza tanulók a hazai iskolákból kizáratnak.