Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
19 12. Restaurationes, quae fiunt ad onus fundi religionis aliorumque fundorum a gubernio administratorum, pertractandi, et alias quoque restaurationes, in quibus concursus fisci sacri expetitur, indulgendi, demtis restaurationibus aedium patronatui Nostro obnoxiarum. 13. Rationes de peculio sacro, Ecclesiarum et piarum fundationum nec non scholarum superrevidendi, approbandi vel rejiciendi. 14. Posthumas defunctorum sacerdotum substantias pertractandi. 15. Matricás corrigendi et generatim omnia negotia matricularia pertractandi. 16. In delinquertes, praesentim denunciatos et accusatos, Canonicis demtis, quorum causas Nobis reservamus, inquirendi et servato juris ordine, animadvertendi. 17. Dispensationes matrimoniales a Sacra Sede Apostolica impetratas exe- quendi. Pias Sodalitates erigendi, statuta illarum approbandi. 18. (Strigoniensi:) Syndicos Ecclesiarum, docentes, atque ludimagistros confirmandi. nominandi et dimittendi ; Sedes scholares confirmandi, et negotia scholaria pertractandi. Graviora scholaria negotia vero Nobis reservamus. 18. (Tirnaviensi:) Syndicos Ecclesiarum nominandi. 19. (Strigoniensi:) In ordine porro ad forum contentiosum omnes causas matrimoniales aliasque controversias tam in districtu Strigoniensi enatas, quae a suffra- ganeis spiritualibus foris via appellationis ad Metropolitanam S. Sedem deducuntur, atque de jure communi vel patriae ad forum ecclesiasticum pertinent in Consistorio cognoscendi, inquirendi ac decidendi ; salva nihilominus ad Nos, tamquam ad Legatum Natum et Hungáriáé Primatem appellatione; item sententias in Consistorio latas executioni dandi; verbo omnia ad justitiam administrandam legalia media adhibendi. 19. (Tirnaviensi:) In ordine porro ad forum contentiosum omnes causas matrimoniales aliasque controversias in districtu Tirnaviensi enatas in Consistorio cognoscendi, inquirendi ac decidendi; salva nihilominus etc. (Usque ad finem.) Has facultates Fraternitati Vestrae impertiendo, divinum exoramus Numen, ut spiritu sapientiae et consilii repleat cor mentemque V. Fraternitatis Vestrae, ut quaecunque praesusceperit fiant in honorem Dei et Sanctae Matris Ecclesiae Nostrae- que Archi-Dioecesis incrementum. Volumus autem, ut Venerabilem Fraternitatem Vestram qua Vicarium Nostrum Generalem omnes jurisdictioni Nostrae subjecti recognoscant, respiciant, atque ut par est, Eidem obediant; siquis vero inobediens fuerit, condigna poena puniatur. In quorum fidem dedimus has subscriptione sigilloque Nostris munitas litteras. Datum Strigonii, in Residentia Nostra Primatiali et Arclii-Episcopali die 12-a Februarii 1892. CIcltlcLítls m. p. ad b. mandatum: Joannes Csernoch m. p. Abbas, E. M. S. Canonicus, Cancellariae Director.