Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

13 Cavendum etiam alterum extremum. „Sunt enim,“ — ait S. Gregorius — „quidam, qui sic sibi vacare ad spiritualia appetant, ut rebus exterioribus nullate­nus occupentur; quorum nimirum praedicatio plerumque despicitur, quia subditis necessaria pro vita temporali non tribuunt. Egentis enim mentem sermo praedicantis non penetrat, quem misericordia eius non rigat.“1) IV. Sed difficilius aliquanto est, quod praeterea gentium Apostolus in sacerdote requirit, ut condolere possit etiam iis, qui errant. — Non utique de errore in intellectu bic loquitur, cum de ignorantibus iam dixerit; sed de iis omnibus, qui aberrant a via recta, qui derelinquentes „fontem aquae vivae“ atque „locum pascuae,“ „in terra deserta et invia et inaquosa“ vagantur, sicque periculo pereundi se expo­nunt. Quid si reduci pertinaciter renuant? si centies reducti centies vesani in peri­culum ruant? „Facile atque proclive est, malos odisse, quia mali sunt; rarum autem et pium eosdem ipsos diligere, quia homines sunt,“ ait beatus Augustinus, additque: „Ne putes, quod omne odium iniquorum zelus Dei est.“2 — Condolere etiam his, boni pastoris est, qui, si infirmatur ovis et ipse infirmatur; si fugit, fugientem insequitur, factus eo amantior, quanto illa vesanior. Quin immo memor esse debet sacerdos semper dictorum divini Salvatoris: „Non veni vocare iustos, sed peccatores“; „Non est opus sanis medico, sed male ha­bentibus“; „Filius enim hominis venit quaerere et salvum facere quod perierat.“ — Neque despondeat animo pastor, si errantem recalcitrare viderit, si laborem et dili­gentiam suam nullo benevolentiae signo a delinquentibus probari expertus fuerit. Nam, ut sanctus Joannes Chrysostomus ait: „Si membrum a corpore deturbatur, nihil non molimur, quo illud iterum coniungamus et uniamus: ita etiam tibi faciendum. Cum quis te amare noluerit, tunc maiorem in eo ostende amorem; quatenus ipsum attra­has membrum. Nam si te dilexerit, non tua cura opus illi erit: si vero non dile- xerit, tunc potissimum tua iuvandus est.“») Cui consentit beatus Bernardus, qui pa­storalem curam definiens dicit, esse curam animarum infirmarum praesertim: „nam quae sanae sunt,“ inquit ille, „portari non indigent.“ — Immo idem sanctus Doctor egregie probat, pastorem, quando arguit et monet omni diligentia peccatorem, quam- diu hic non proficit, non debere consolationem accipere, quasi iam perfecerit officium suum, prout neque mater consolatur videns filium suum morientem, quamvis in eius curatione fuerit diligentissima; quia intentio patris spiritualis non debet esse, servare propriam animam, sed animas filiorum, quas ubi non viderit incolumes, non debet admittere consolationem.4) Cavere tamen bonus pastor etiam debet, ne dum condolet errantibus, erro­res ipsos probare vel dissimulare videatur; crudelis namque misericordia est, quae sanabilem perdit. „Insit ergo“ — ait S. Gregorius Magnus — rectori circa subdi­tos et iuste consolans misericordia et pie saeviens disciplina: infundat vulneribus vinum et oleum, ut scilicet per vinum mordeantur vulnera et per oleum foveantur. Ille igitur, qui sanandis vulneribus praeficitur, in vino morsum doloris adhibeat, et in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum mundentur putrida, et per oleum fo­*) S. Gregorius Magnus, ibid. — 2) S. Augustinus, ep. 54. alias 153. — 3) S. Joan. Chrysost. hom. 27. in epist. ad Romanos. — 4) S. Bernardus, serm. 42. super Cant.

Next

/
Thumbnails
Contents