Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
10 constituunt, nactus sim socios laboris atque sollicitudinis; in pascendis vero agnis mihi commissis fideles collaboratores liabeam tam multos sacerdotes optimae notae ex utroque Clero, tum saeculari, tum regulari. — Adiuvate me igitur, Fratres in Christo dilectissimi, in quibus post Deum omnis spes mea reposita est, precibus vestris fulcite, amorem sincerum pari amore redimite! „Supportate me; aemulor enim vos Dei aemulatione!“1) Munus pastorale, quod mihi hodie imponitur, unum est, cuius a vobis singulis pars tenetur. Quomodo ergo munere meo ipse bene fungi, quomodo gregem hunc Domini electum in via salutis dirigere atque ad aeterna pascua, ad fontem vitae perducere potero, nisi Vos pro parte vestra diligenter ac sollerter mihi cooperari volueritis? Sponte vos obtulistis ad eiusmodi onus ministerii, cum ad sacerdotium promoveri petiistis, cum Praesul manus vobis imponens „despondit vos uni viro virginem castam exhibere Christo.“1) — Hinc perfacile intelligetis, me sollemni hac hora praeterire non posse, quin mihi Vobisque in memoriam revocem altitudinem gravitatemque muneris incumbentis, ut digne ambulare iterum proponamus vocatione, qua vocati sumus. ❖ ❖ * Vas electionis et doctor gentium, Paulus apostolus ad Hebraeos scribens vocationem et qualitatem principalem sacei’dotis describens, haec habet: „Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis, qui ignorant et errant> quoniam et ipse circumdatus est infirmitate.“3) I. Ex hominibus assumitur sacerdos, ac proinde circumdatus est et ipse infirmitate. Sed quid dico, infirmitate? Omnia pericula, quae populo instant, etiam sacerdoti imminent. Immo cum sacerdos ,,super speculam Domini sit, stans iugiter per diem, et super custodiam suam sit, stans totis noctibus“ :4) omnis adversariorum impetus contra ipsum in prima linea dirigitur, ut percusso — si fieri possit pastore, dispergantur oves. — Homines sumus periculis ac tentationibus innumeris obnoxii; humanae igitur nostrae conditionis memores, humiliemur in conspectu Dei recordantes, nos ne cogitare quidem aliquid boni posse ,,a nobis quasi ex nobis, sed sufficientiam nostram ex Deo esse.“5) Sublimitas muneris nobis concrediti non nos extollat, sed magis cautiores nos reddat; nam grandis quidem sacerdotis dignitas, sed grandis etiam ruina, si tentationibus cedit, si periculis fractus collabitur. Speciales ei gratiae dantur, immo fontem omnium gratiarum quotidie hospitio pectoris sui excipit: quodsi nihilominus cadat, valde timendum, ne eius ruina sit „sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso; quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio eius. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida; et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea."0) >) II. Corinth. XI. 1, 2. — 2) Ibid. — 3) Hebr. V. 1—2. — 4) Isai. XXI. 8. — 5) II. Cor. III. 5. — ') Isai. XXX. 13, 14.