Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. I. Ex occasione festorum Natalitiorum Domini et primordiorum novi anni plurimas accepi ex integra Archi-Dioecesi litteras, piorum optimorumque votorum Venerabilis Cleri Ax-chi-Dioecesani interpretes, quarum lectio me consolatione et gaudio replevit. Copiosae hae litterae manifestum signum sunt adhaesionis, observantiae et charitatis illius, qua V. Clerus Archi-Dioecesis huius erga suum legitimum superiorem fertur ita, ut quod S. Paulus aliquando de Romanis effatus est1) dicendo fidem illorum annunciari in universo mundo, de reverentia quoque Cleri huius erga suum legitimum superiorem et ordinarium dici queat illaixx urbi et orbi notissimam esse. Quum autem pondere curarum et mole agendorum presso impossibile sit mihi ad omnes et singulos litteras distinctim respondere, via hac Vobis omnibus Venerabiles et Dilectissimi in Christo Fratres gratias ago pro votis, pro incolumitate mea nuncupatis, vicissim Vobis vitam prolixam, felicitatem et incolumitatem e corde exoptando. Nolo hac vice enumerare illa, quae ita disponente providentia divina, anno iam elapso Archi-Dioecesi tristia et laeta faustaque evenerunt. Hoc unum cum satis­factione adnotasse sufficiat, quod Vos tempoi’e oi-bitatis quoque huius Archi-Dioecesis debito officiorum Vestrorum implemento, pastorali zelo fatigari nescio, plurimum contuleritis, ut quae pie denatus Arclii-Praesul bona incepit, plantavit atque rigavit, ulterius evolvantur atque in florenti statu perseverent. Pro hac pastorali vigilantia, pro adiutorio mihi in gubernanda Archi-Dioecesi praestito, Vobis aeque gratias ago qxxas possum maximas et precor, ut supremus animarum Pastor, sit Vobis merces magna nimis pro fatigiis Vestris. Munus, quod mihi e fiducia VeneraJbilis Capituli Metropolitani concreditum fuit, paulo post cessabit et potestas regendi et gubernandi Arclii-Dioecesim iuxta ss. canonum constitutionem transibit ad Suam Celsitudinem clementissime nominatum, et per Suam Sanctitatem iam confirmatum Archi-Praesulem Nostrum, cui in filiali devotione et charitate addicti, vinculo saci'ae et salutaris obedientiae adstricti, fideliter adhaerebimus et exacto officiorum Nobis incumbentium implemento in procuranda animarum salute adjutorio erimus. Quum occasione subsecutae clementissime denominationis primae philyrae Dh’ectorii Archi-Dioecesani impi-essae iam fuerint, atque ideo in ipso Directorio dies Nr. 141. Vicarius Capi­tularis gratias agit pro votis sibi ex occasione vertentis anni nuncupatis. 1 *) Kom. 1, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents