Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
Claudius Franciscus Vaszary
15 perversis; invitare adversos; aequanimiter pati subdolos atque superbos; ac denique iuxta verbum Apostoli (Coloss. III. 3.) mori carni, ut soli Christo vivamus?“1 Si officium sacerdotale, quod accepimus, hoc modo adimpleverimus, et divinum adiutorium et spiritualium dilectio filiorum procul dubio nobis aderit.2 Per venturum autem iudicem iterum Vos rogo, Fratres dilectissimi, ,,ut me lassescentem sub onere vestris orationibus iuvetis, et oremus pro invicem, ut salvemur; quia dum nos vobis per orationis opem coniungimus, quasi ambulantes per lubricum vicissim nobis manus tenemus ; fitque ex magna provisione charitatis, ut eo robustius singulorum charitas perfigatur, quo in alterum alter innititur.“3 Et ,,Deus pacis aptet Vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem, faciens in Vobis quod placeat coram se, per Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.“4 1 S. Augustinus, in lib. sent. Prosperi, cap. 21. — 2 S. Gregor. M., epist. lib. II., epist. 10. — 3 Ibid., lib. I. epist. 25. — 4 Hebr. XIII. 20.