Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIV.
159 torum simplicium temporalium qui quovis professionis vinculo iam forent soluti, ob elapsum tempus quo vota ab ipsis fuerunt nuncupata. VI. Professi tum votorum solemnium, tum simplicium ab Ordinariis locorum ad Sacros Ordines non admittantur, nisi, praeter alia a iure statuta, testimoniales litteras exhibeant, quod saltem per annum sacrae theologiae operam dederiut si agatur de subdiaconatu, ad minus per biennium, si de diaconatu, et quoad presbyteratum, saltem per triennium, praemisso tamen regulari aliorum studiorum curriculo. Haec de expresso Sanctitatis Suae mandato praefata Sacra Congregatio constituit atque decernit, contrariis quibuscumque, etiam speciali et individua mentione dignis, minime obstantibus. Datum Romae, ex Sacra Congregatione Episcoporum et Regularium, die 4. Novembris 1892. I. CARD. VERGA Praef. f los. M. Arch. Caesarien. Secretarius. Strigonii, die 4-a Decembris 1892. Officiose innotuit mihi, circumvagari in patria nostra et in specie etiam in Arclii-Dioecesi Strigoniensi emissarios societatis Britticae, qui versiones s. biblio- rum de domo in domum circumferunt et levissimo pretio venditant. Nota est vobis, VV. FF. et DD. FF. doctrina Ecclesiae, quoad lectionem ss. scripturarum, quas, cum per se ita clarae non sint, ut interpretatione non egeant, cuilibet et absque omni interpretatione legendas porrigere haud licet, sed neque necessarium est, ut fidelis populus sacras paginas ipse pervolvat, nam ea omnia, quae huic e sacra scriptura scitu necessaria sunt, in Ecclesia catholica alia ratione, vivae nempe vocis oraculo nota redduntur, nullibique praescriptum est, ut fideles horum notitiam immediate e sacris litteris hauriant. Caeterum lectio s. scripturae fidelibus non est omnino interdicta; s. congregatio Indicis enim ddto. 13. Junii 1757. haec statuit: „Si huiusmodi Bibliorum versiones vulgari lingua fuerint ab apostolica sede approbatae aut editae cum annotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae patribus vel ex doctis catholicisque viris, conceduntur.“ Vetitae sunt vero versiones, quae sine indultu sedis apostolicae publicantur, maxime vero illae, quas heterodoxi, iuxta beneplacitum suum detnmcatas typis vulgant. His prae oculis habitis videte, ne salus populi, curae Vestrae crediti, e parte circumvagantium emissariorum, detrimentum patiatur, neve fideles loco genuinarum et approbatarum, adulteratas s. bibliorum versiones sibi procurando, unde sanam salutaremque fidei doctrinam haurire desiderant, heterodoxos perniciososque errores imbibant. Strigonii, die 4-a Decembris 1892. Pro vacante per promotionem beneficio parochiali in Nagymaros concursus, usque 20-am Januarii anni 1893. duraturus, hisce publicatur. Strigonii, die 4-a Decembris 1892. Nr. 6569. De versioni- bus s. scripturae. Nr. 6570. Concursus pro parochia Nagymaros.