Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

Claudius Franciscus Vaszary

14 Leseit fieri intercessor: qua audacia intercessoris officium arripit apud Deum, qui per merita vitae ei. se familiarem nescit? Aut ab eo quomodo aliis veniam postulat, qui utrum sit sibi placatus ignorat? Qua in re est adhuc aliud formidandum, ne qui placare iram posse creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido novimus, quod, cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur.“1 — „Vae ministris infide­libus“ — exclamat sanctus Bernardus, — »qui necdum re­conciliati, reconciliationis alienae negotia, quasi homines, qui iustitiam fecerint, apprehendunt! Yae filiis irae, qui se mi­nistros gratiae profitentur! Vae filiis irae, qni pacificorum sibi usurpare gradus et nomina non verentur! Vae filiis irae, qui fideles sese mediatores pacis, ut peccata populi comedant, mentiuntur! Vae, qui ambulantes in carne Deo placere non possunt, et placare velle praesumunt!“2 Vos quidem, Fratres mei dilectissimi, Dei auxilio adiuti statis ; id unum superest, ut qui stat, videat, ne cadat. Te­stimonium bonum, quod habetis, bonitatis vestrae augmento roboretur. ,,Qui iustus est, iustificetur adhuc; et qui san­ctus est, sanctificetur adhuc.“ — Exemplar enim splendi­dissimum vitae sacerdotalis ante oculos positum habemus, ipsum summum et aeternum Sacerdotem, Jesum Christum Dominum nostrum. Ambulemus itaque, sicut ille ambula­vit. ,,Quid est autem ambulare, sicut ille ambulavit, nisi contemnere omnia prospera, quae contempsit ; et non timere adversa, quae pertulit; docere, quae docuit; sperare, quae promisit; praestare beneficia etiam ingratis; non retribuere secundum merita malevolis ; orare pro inimicis; misereri 1 S. Gregor. M. Reg. Pastor, part. I. cap. 10. — 2 S. Bernardi, Sermo de con­versione ad Clericos, cap. 19.

Next

/
Thumbnails
Contents