Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

147 Aranea sodales e Societate Iesu refulgent. Cum enim saeculo labente sextodecimo Coculini prope Groam uni veroque Deo templum, quo facilius idololatrae converte­rentur, excitare studerent, seditione ab idolorum sacerdotibus commota, lanceis trans­verberantur, ense iugulantur, telis confodiuntur, membratim caeduntur. At ipsi, Agnum secuti, ut praedicat Augustinus, leonem vicerunt; fortes nimirum in fide ac divinae gratiae munere roborati, eam retulerunt nobilissimam victoriam, qua christiani heroes celebrantur, omnia perpessi cum gaudio tormenta mortis ut suo purpurati sanguine regnarent cum Christo. Fama istius Martyrii late diffusa est, ac fel. rec. Benedictus XIV iuridicis expensis probationibus, xm calendas septembres anno mdccxli de ipso Martyrio eiusque Causa constare edixit, Sanctissimus autem Dominus Noster Leo Papa XIII, decreto lato xit calendas martias vertentis anni, benigne iudulsit, ut Du­bium quod supei’erat de Miraculis seu Signis Martyrium ipsum confirmantibus, discuti posset in unico Sacrae Rituum Congregationis ordinario Coetu, cum voto quoque Praesulum Officialium, quemadmodum in simili causa Martyrum Iaponensium a fel. rec. Pio IX concessum fuerat. Hisce igitur Comitiis pridie calendas augusti huius anni ad Vaticanas aedes congregatis, Rmus Cardinalis Camillus Mazzella Causae Re­lator Dubium proposuit: „An, stante approbatione Martyrii eiusque Causae, ita constet de Miraculis seu Signis Martyrium ipsum illustrantibus, ut procedi possit ad ulteriora f et Patres Cardinales ac Officiales Praesules singuli sententias protulere suas. Attamen Sanctitas Sua, audita per Rmum Cardinalem Caietanum Aloisi-Masella Sacrae Rituum Congregationi Praefectum de omnibus relatione, etsi assertorum Signorum veritatem cognoverit, suum tamen solemne iudicium pronunciare in aliam diem distulit. Hac vero Dominica, qua Patrocinium Dei Genitricis, Martyrum Reginae, recolitur simulque a Sodalibus Societatis Iesu festum agitur Sancti Stanislai Kostkae, quocum Ven. Rodulphus Aquaviva religiosae vitae tyrocinium peregit, Sanctissimus Dominus Noster, post Sacrum peractum, hanc nobiliorem Vaticani aulam adiit, et pontificio solio assidens, accersiri iussit praefatos Rmos Cardinales Caietanum Aloisi- Masella et Camillum Mazzella, una cum R. P. Augustino Caprara Sanctae Fidei Promotore, meque infraseripto Secretario, iisque praesentibus solemni decreto sancivit: „Ita constare de pluribus Signis liorum VV. Dei Servorum Martyrium.\ illustrantibus et confirmantibus, ut procedi possit ad ulteriora, in casu et ad effectum de quo agitur.“ Atque hoc decretum publici iuris fieri, et in Acta S. R. C. referri manda­vit idibus novembris anno mdcccxcii. C. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefectus. L. f S. Vincentius Nessi, S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 20-a Novembris 1892. Utasítás az 1891: XLIII. t.-cz. uj tanítói nyugdíjtörvény végrehajtása tárgyában. (A 37290/1892. sz. vall. és közokt. min. körszabályrendelethez, kivonatban.) Csak végleges minőségben alkalmazott tanitók velietó'k fel az országos tanítói nyugdij-intézetbe: a véglegesitést megeló'zó'leg ideiglenes minó'ségben működött tanitók 6288. sz. Utasítás a tanítói nyug­díjtörvény végrehajtása tárgyában.

Next

/
Thumbnails
Contents