Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIII.
146 Sacrae Rituum Congregationis, cum voto etiam omnium Praesulum Officialium, decreto xii calendas martias vertentis anni Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. benigne indulsit, sicut fei. rec. Pius IX in simili Martyrum Japonensium Causa concesserat. Huiusmodi Congregatio in aedibus Vaticanis pridie calendas augusti huius anni coacta est, ubi per Rmum Cardinalem Thomam Zigliara causae Relatorem, proposito Dubio : „An, stante approbatione Martyrii eiusque Causae, ita constet de Miraculis seu Signis Martyrium ipsum illustrantibus, ut procedi possit ad ulteriora ?“ tum Patres Cardinales, tum Praesules Officiales sua protulere suffragia. Sanctitas autem Sua, post auditam a Rmo Cardinali Caietano Aloisi-Masella Sacrae Rituum Congregationi Praefecto de omnibus relationem, assertorum Signorum veritate perspecta, supremam suam de iisdem sententiam alia die solemniter proferre statuit. Hodierna vero Dominica Patrocinio Deiparae Virginis, Martyrum Reginae, sacra, Sanctissimus Dominus Noster, incruento Sacrificio oblato, ad hanc nobiliorem Vaticani aulam accedens, ac pontificio solio assidens, ad se accivit praefatos Rmos Cardinales Caietanum Aloisi-Masella et Thomam Zigliara, una cum R. P. Augustino Caprara Sanctae Fidei Promotore, meque infrascripto Secretario, iisque adstantibus solemniter decrevit: „Ita constare de pluribus Signis horum VV. Dei Servorum Martyrium illustrantibus et confirmantibus, ut procedi possit ad idteriora, in casu et ad effectum de quo agitur.“ Decretum hoc in vulgus edi, et in Acta Sacrae Rituum Congregationis referri mandavit idibus novembris anno mdcccxcii. L. f S. C. Card. ALOISI-MASELLA S. E. C. Praefectus. Vincentius Nussi, S. R. C. Secretarius. DECRETUM INDIARUM seu GO ANA BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII VENERABILIUM SERVORUM DEI RUDOLPHI AQUA VIVAE ALPHONSI PACEOO AETONII FRANOISGI, PETRI BERNO SACERDOTUM ET FRANCISCI ARANEA TEMPORALIS COADIUTORIS E SOCIETATE IESU AB IDOLORUM CULTORIBUS PRO FIDE CATHOLICA INTERFECTORUM SUPER DUBIO An, stante approbatione Martyrii eisque Causae, ita constet de Miracidis seu Signis Martyrium ipsum illustrantibus, ut procedi possit ad ulteriora f Innumerabiles inter Martyres, quorum exemplis fidei et fortitudinis, pretiosis tamquam lapidibus, Sponsae Christi corona exornatur, VV. Dei famuli Rodul- phus Aquaviva, Alphonsus Paceco, Antonius Francisci, Petrus Berno, Franciscus