Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

141 tamen et fide digne mihi constat, omnibus his modis anteponi collationem stipis Petrinae, ex qua indigentiis universalis Ecclesiae succurrere possit. Modum collectionem symbolarum instituendi prudentiae et arbitrio singulo­rum e DD. Curatis committo ; praeplacet tamen ille alias quoque cum effectu usur­patus, juxta quem fideles ad instituendam collectam gravibus verbis et praevie attenti redduntur et ad conferendas statuta die in Ecclesia symbolas provocantur. Clerus et fidelis populus liujus Archi-Dioecesis jam alias quoque demonstra­runt sibi sortem Beatissimi Patris cordi esse; quapropter non dubito, quin liac quo­que occasione in hunc finem quisque pro viribus suis, „corde magno et animo vo­lenti111) concursurus sit et quidem eo promptius et libentius, quo magis persuasum habeat, hilarem datorem diligi a Deo.2) Et nec quis dicat, multa esse quae a nobis undequaque deposcuntur sacri­ficia augerique quibus premimur de die in dies onera; ubi enim de indigentiis Eccle­siae capitis agituf, ibi membra corporis, quae sumus nos, cum abgenatione propria­rum etiam indigentiarum succurrere tenentur. Quodsi enim teste S. Paulo,3) patiente uno membro, compatiantur omnia membra, quanto magis compatiendum est, si ipsum caput, prematur indigentiis non suis, sed totius Ecclesiae. Modica duntaxat abnega- tione e parte singulorum opus est, ut notabile confletur pro Sacra Sede Apostolica subsidium. Qua de causa YV. FF. et DD. FF. hortor et obsecro vos, ut colligendae stipi Petrinae jubilari, quam maximam inpendatis operam. Recogitate ipsi et fideli quoque populo exponite, Beatissimum Patrem jure dicere posse cum primo suo prae­decessore S. Petro aurum et argentum sibi non esse;4) quod enim a fidelibus obla­tum accipit, hoc universae Ecclesiae indigentiis sublevandis haud sufficit. Ille revera omnium nostrum est pauperrimus, nam nec personali illa libertate gaudet, qua fide­les illius fruuntur. Oblatam a Vobis et collectam hoc titulo a fidelibus stipem usque 31-am Januarii a. 1893. ad Cancellariam meam mittatis; curae mihi subin erit, ut illa ad conspectum Beatissimi Patris deferatur et ad illius pedes ceu oblatum Cleri et fidelis populi Archi-Dioecesis Strigoniensis deponatur. Summa collectarum in hunc finem pe­cuniarum in Circularibus Dioecesanis litteris distincte publicabitur. 4) Tandem dispono, ut cum fideli populo tenores harum litterarum ex am- bone communicentur deque instante solemnitate tempestive edoceatur. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Charitas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu.5) Strigonii, die 3-a Novembris 1892. A VALLÁS ÉS KÖZOKTATÁSI MAGY. KIR. MINISTERTŐL. 47230. ein. szám. Nr 5939 További szives intézkedés végett tisztelettel értesitem a főhatóságról, hogrvT., ‘ ° o 7 öv Libera scholis a következő czimű műnek az ország bármely tanintézetében való használatát a benne arcetur, előforduló közjogi és történeti tévedések miatt az 1883. évi NXX. t. ez. 49. és az 1876. évi XXVIII. t. ez. 7. §-a alapján eltiltottam. b 2. Macii. 1. 3. — 2) I. Cor. 9, 7. — 3) I. Cor. 12, 26. — 4) Act- Ap. III, 6. 5) I. Cor. XVI., 23 —24.

Next

/
Thumbnails
Contents