Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

124 Quibus consiliis et optatis si forte illuserint nefarii homines, qui quaecumque ignorant, blasphemant, parcat illis clementer Dens; ut ipse autem propitius, exorante sacratissimi Rosarii Regina, obsecundet, habete auspicium, Venerabiles Fratres, idem- que pignus benevolentiae Nostrae, Apostolicam benedictionem, quam singulis vobis et clero populoque vestro peramanter in Domino impertimus. Datxim Romae apud S. Petrum die VIII. Septembris anno MDCCCXCII, Pontificatus Nostri quintodecimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 13-a Septembris 1892. Nr. 5012. Stips pro Seminario in Sarajevo colli­genda. Illustrissimus ac Reverendissimus D. Arclii-Episcopus Vrhbosnensis iussu SSimi Domini Nostri Leonis Papae XIII. aedificat seminarium tam puerorum, quam Clericorum pro integra provincia ecclesiastica Bosna-Hercegovinensi. Seminario pue­rorum iam erecto, nunc admovit manus struendo Clericorum Seminario, quum tamen mediis ad aedificandum necessariis destitutus sit, implorat opem auxiliumque nostrum. Erga substratas mihi a D. Archi-Episcopo preces praesentibus Vos provoco V. Fratres et FF. DD.! ut, in quantum potestis, symbolis Vestris tam vos ipsi D. Archi-Epi- scopum in saluberrimo opere juvetis, quam et curae Vestrae creditum fidelem popu­lum ad largiendas pias symbolas provocetis. Collecta oblata mittatis ad cancellariam meam, quae illa subin ad D. Archi-Episcopum promovebit. Strigonii, die 15. Septembris 1892. Nr. 5013. Cura spiritua­lis militum commendatur. Illmus ac Rssmus D. Colomanuus Belopotoczky Episcopus et Vicarius apostolicus castrensis ad omnes Curatos, qui in caes. et regia militia subsidiariam praestant operam, mense Augusto a. curr. circulares dimisit litteras in quibus et Clerum saecularem requirit, ut quotiescumque id necessarium fuerit vel a Clero mi­litari eatenus x’equisitus fuerit, subsidiariam lmic praestet in cura militum spiri­tuali operam. Curam militiae spiritualem ego quoque eo imensius Clero Archi-Dioecesis meae commendo, quo magis persuasum mihi est, a tali cura persaepe religiositatem integrae communitatis suspendi. Quodsi enim juvenes, qui bonis principiis imbuti paternos lares deserunt, ut castra sequantur, naufragium fidei et morum apud mili­tiam patiantur, subin domum revertendo integras communitates contagio immorali- tatis et pravorum exemplorum inficient. Ne itaque hoc fiat, moralitati etiam proprio­rum parochianorum consulet Clerus Dioecesanus si Curatis militaribus in cura pasto­rali militum adjutricem operam praestiterit. Quo facilius hoc fieri queat, D. Episco­pus castrensis in sua instructione omnibus animarum pastoribus, qui penes militiam subsidiariam praestant operam imo omnibus aliis Sacerdotibus ab Ordinario suo ad excipiendas fidelium confessiones approbatis, quotiescunque ad audiendas confessiones, jurisdictioni militari subjectanxm pex-sonarum vocati fuerint, xxecessariaxn jurisdictionem impertitur et speciales facultates his verbis expressas: „Facultas absolvendi personas

Next

/
Thumbnails
Contents