Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

93 vivere: miserius carere notitia rerum maximarum, atque in unius veri Dei ignora­tione versari. Haec igitur apud animum suum agitans, primum omnium expetivit, christianum nomen, christianae beneficia caritatis in occidentem extendere: quod tota rei gestae historia abunde comprobatur. Sane cum a Ferdinando et Isabella Hispa­niae regibus primum petiit, rem suscipere ne gravarentur, plane exponit caussam, fore ut ipsorum gloria ad immortalitatem cresceret, si nomen ac doctrinam Iesu Christi inferre in regiones tam longe dissitas instituissent. Nec multo serius compos votorum factus, contendere se a Deo testatur, ut reges divina eius ope gratiaque velle pergant novas oras nova Utóra Evangelio imbuere. Ab Alexandro VI. Pontifice maximo viros apostolicos maturat per litteras petere, iu quibus ea est sententia: sacrosanctum Iesu Christi nomen et Evangelium quam latissime disseminare me aliquando posse, Deo adiu- tore, confido. Atque efferebatur, putamus, gaudio, cum lfaphaeli Sanchesio primum ab India redux Olisipone scriberet, agendas Deo immortales gratias, quod sibi successus tam prosperos benigne dedisset: gaudere ac triumphare lesum Christum in terris aeque ac in caelis oportere, proxima iam gentium innumerabilium, quae antea ad interitum ruerent, salute. Quod si Ferdinando et Isabellae auctor est ut novum orbem adiri commerciaque cum indigenis institui nisi a christianis catholicis ne sinant, eam affert caussam, quod incepto conatuque suo nihil petivit aliud, quam religionis christianae incrementum et decus. Idque Isabellae, quae summi viri mentem introspexerat ut nemo melius, optime cognitum: immo idem plane propositum pientissimae et ingenio viri!i magnoque animo feminae constat fuisse. Illa enim de Columbo affirmarat, futurum ut in vastum Oceanum se animose daret, rem effecturus, divinae gloriae caussa, magno­pere insignem. Et ad ipsum Columbum secundo reducem, optime collocatos, scribit, quos ipsamet in expeditiones Indicas fecisset, quosque esset factura, sumptus: inde enim amplificationem catholicae rei consecuturam. Alioqui praeter caussam humana maiorem, unde erat ille constantiam ani­mique robur hausturus ad ea perferenda, quae coactus est usque ad extremum per­ferre et perpeti? contrarias intelligimus eruditorum sententias, virorum principum repulsas, furentis Oceani tempestates, assiduas vigilias, quibus usum luminum plus semel amisit. Accessere proelia cum barbaris, amicorum et sociorum infidelitates, con­sceleratae conspirationes, invidorum perfidiae, obtrectatorum calumniae, impositae iunocenti compedes. Omnino necesse homini erat laboribus tantae molis ac tanto con­cursu succumbere, nisi se ipse conscientia sustentasset pulcherrimi facti, quod nomini christiano gloriosum, atque infinitae multitudini salutare perspiciebat fore. — Quod quidem factum ipsa temporis adiuucta mirifice illustrant. Siquidem Americani Colum­bus aperuit quo tempore prope erat ut magna in Ecclesiam procella incumberet. Quantum igitur ex rerum eventis divinae providentiae vias existimare homini licet, vere singulari Dei consilio natus videtur ille Liguriae ornamentum ad ea, quae ca­tholico nomini ab Europa impenderent, detrimenta sarcienda. Vocare indorum genus ad instituta christiana, erat profecto Ecclesiae mu­nus atque opus. Quod illa munus statim a principio inchoatum, insistere perpetuo caritatis tenore perrexit, itemque pergit, ad ultimam Patagoniam novissimo tempore progressa. Columbus tamen certus praecurrere ac munire vias Evangelio, penitusque hac in cogitatione defixus, omnem operam suam ad id retulit, nihil fere aggressus

Next

/
Thumbnails
Contents