Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS EX HISPANIA ITALIA ET VTRAQUE AMERICA DE CHRLSTOPHOKO COLYMBO VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS EX HISPANIA ITALIA ET VTRAQVE AMERICA LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Quarto abeunte saeculo, postea quam homo Ligur ad ignotas trans Oceanum Atlanticum oras, Deo auspice, primus appulit, gestiunt homines et memoriam rei grata recordatione celebrare et auctorem extollere. Nec sane facile reperietur, quae permoveat animos studiaque inflammet, caussa ulla dignior. Res enim per se omnium est, quas ulla aetas unquam ab hominibus effectas vidit, maxima et pulcherrima: is vero qui fecit, pectoris ingeniique magnitudine post natos homines cum paucis com­parandus. Eius opera, ex inexplorato Oceani sinu alter emersit orbis: centena mor­talium millia ex oblivione et tenebris in communem humani generis societatem resti­tuta, ex fero cultu ad mansuetudinem atque humanitatem traducta; quodque est longe maximum, eorum communicatione bonorum, quae Iesus Christus peperit, ad vitam sempiternam ab interitu revocata. — Europa quidem, subitae rei novitate et mira­culo tunc attonita, quid Columbo debeat, sensim postea cognovit, cum nimirum de­ductis in Americam coloniis, commeatu assiduo, mutatione officiorum, dandis acci- piendisque mari rebus, ad naturae cognitionem, ad communes copias, ad opes incre­Nr. 4213. Sanctissimi Domini Nostri epistola de Christophoro Columbo.

Next

/
Thumbnails
Contents