Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIV.
83 Beatissime Pater, A saeculis, imo a tempore S. Francisci usus invaluit ut Episcopi, Sacerdotes, Nobiles et plebeii a Sacerdotibus Franciscanis vel aliis facultatem habentibus privatim et seiunctim admittantur ad habitum et professionem Tertii Ordinis saecularis S. Francisci, quin ad aliquam Congregationem pertineant. Auctores hac de re tractantes, censent quidem praeferendum esse ut Tertiarii, qui possunt, alicui Con- regationi adscribantur eique statutis diebus interveniant propter commoda spiritualia, quae inde consequuntur; simul tamen admittunt vestitiones et professiones privatim factas esse validas, et hanc sententiam Superiores maiores Ordinis S. Francisci etiam- num tuentur. Post Constitutionem Misericors Dei Filius nonnulli Sacerdotes Arclii- dioecesis Mecliniensis hac de re dubitare coeperunt, et subest periculum, ut ex hac incertitudine zelus amplectendi Tertium Ordinem paulatim tepescat, praesertim apud Sacerdotes qui Ordini adscripti Congregationi interessé raro possunt. Quapropter sequens dubium S. Congregationi enodandum proponitur : Utrum valida sit vestitio et professio eius, qui a Sacerdote habente facultate seiunctim ad Tertium Ordinem saecularem S. Francisci admittitur, quin alicui Congregationi ascribatur ? Quam gratiam, etc. S. C. Indulgentiis et Reliquiis praeposita respondit: Affirmative. Die 14. Iulii 1891. I. CARD. D’ANNIBALE, Praef. A. Arciiiep. Nicopolit, Secret. Strigonii, die 13-a Julii 1892. Nr. 3764. S. Congr. Indulgentiarum quoad tertiarios. I. Victor Jouet, Procurator Societatis Missionariorum a SS. Corde, cujus domus princeps est Issoudun, in Gallia., ad pedes Sanctitatis Tuae provulutus, humiliter implorat indulgentiam 100 dierum, semel in die ac animabas purgatorii appli- cabilem, lucrandam a Christifidelibus sequentem invocationem recitantibus: „ S. Giuseppe, Modello e Patrono degli amanti del S. Cuore di GESU, preNr. 3765. Indulgentia annexa invocationi in honorem S. Jo- sephi. gate per noi Latine: „ S. Joseph, exemplar et patrone amantium Sacratissimi Cordis JESU, ora pro nohisJ SSmus Dominus Noster LEO PP. XIII. in audientia habita die 19. Novembris 1891. ab infrascripto Secretario S. Congregationis Indulgentiis sacrisque Reliquiis praepositae, benigne annuit pro gratia juxta preces. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla brevis expeditione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae, ex Secretaria ejusdem Sacrae Congregationis, 19. De- cembr. 1891. L. t S. Strigonii, die 13-a Julii 1892. JOS. CARD. D’ANNIBALE, Praef A. Archiepp. Nicopolit, Secret.