Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
Claudius Franciscus Vaszary
5 tis, ut digne ambulare iterum proponamus vocatione, qua vocati sumus. * * * Vas electionis et doctor gentium, Paulus apostolus ad Hebraeos scribens vocationem et qualitatem principalem sacerdotis describens, haec habet: „Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis, qui ignorant et errant; quoniam et ipse circumdatus est infirmitate I. Ex hominibus assumitur sacerdos, ac proinde circumdatus est et ipse infirmitate. Sed quid dico, infirmitate ? Omnia pericula, quae populo instant, etiam sacerdoti imminent. Immo cum sacerdos „super speculam Domini sit, stans iu- giter per diem, et super custodiam suam sit, stans totis noctibus“:2 omnis adversariorum impetus contra ipsum in prima linea dirigitur, ut percusso — si fieri possit — pastore, dispergantur oves. — Homines sumus periculis ac tenta- tionibus innumeris obnoxii; humanae igitur nostrae conditionis memores, humiliemur in conspectu Dei recordantes, nos ne cogitare quidem aliquid boni posse „a nobis quasi ex nobis, sed sufficientiam nostram ex Deo esse.“3 Sublimitas muneris nobis concrediti non nos extollat, sed magis cautiores nos reddat; nam grandis quidem sacerdotis dignitas, sed grandis etiam ruina, si tentationibus cedit, si periculis fractus collabitur. Speciales ei gratiae dantur, immo fontem omnium gratiarum quotidie hospitio pectoris sui excipit: quodsi nihilominus cadat, valde timendum, ne eius ruina sit „sicut interruptio cadens et requi' Hebr. V. 1—2. — Isai. XXI. 8. — 3 II. Cor. III. 5.