Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

X.

74 quae ad refutandas opinionum fallacias opportuna videbantur, idem nunc faciendum de conditione opificum iisdem de caussis duximus. —- Genus hoc argumenti non semel iam per occasionem attigimus: in his tamen litteris totam data opera tractare quae­stionem apostoliéi muneris conscientia monet, ut principia emineant, quorum ope, uti veritas atque aequitas postulant, dimicatio dirimatur. Caussa est ad expediendum difficilis, nec vacua periculo. Arduum siquidem metiri iura et officia, quibus locuple­tes et proletarios, eos qui rem, et eos qui operam conferant, inter se oportet conti­neri. Periculosa vero contentio, quippe quae ab hominibus turbulentis et callidis ad pervertendum iudicium veri concitandamque seditiose multitudinem passim detorque­tur. Utcumque sit, plane videmus, quod consentiunt universi, infimae sortis homini­bus celeriter esse atque opportune consulendum, cum pars maxima in misera calami- tosaque fortuna indigne versentur. Nam veteribus artificum collegiis superiore saeculo deletis, nulloque in eorum locum suifecto praesidio, cum ipsa instituta legesque pu­blicae avitam religionem exuissent, sensim factum est ut opifices inhumanitati domi­norum effrenataeque competitorum cupiditati solitarios atque indefensos tempus tradi­derit. — Malum auxit usura vorax, quae non semel Ecclesiae iudicio damnata, tamen ab hominibus avidis et quaestuosis per aliam speciem exercetur eadem : buc accedunt et conductio operum et rerum omnium commercia fere in paucorum redacta potesta­tem, ita ut opulenti ac praedivites perpauci prope servile iugum infinitae proletario­rum multitudini imposuerint. Ad huius sanationem mali Socialistae quidem, sollicitata egentium in locu­pletes invidia, evertere privatas bonorum possessiones contendunt oportere, earumque loco communia universis singulorum bona facere, procurantibus viris qui aut muni­cipio praesint, aut totam rempublicam gerant. Eiusmodi tralatione bonorum a priva­tis ad commune, mederi se posse praesenti malo arbitrantur, res et commoda inter cives aequabiliter partiendo. Sed est adeo eorum ratio ad contentionem dirimendam inepta, ut ipsum opificum genus afficiat incommodo: eademque praterea est valde iniusta, quia vim possessoribus legitimis affert, pervertit officia reipublicae, penitusque miscet civitates. Sane quod facile est pervidere, ipsius operae, quam suscipiunt qui in arte aliqua quaestuosa versantur, haec per se caussa est, atque hic finis quo proxime spe­ctat artifex, rem sibi quaerere privatoque iure possidere uti suam ac propriam. Is enim si vires, si industriam suam alteri commodat, hanc ob caussam commodat ut res adipiscatur ad victum cultumque necessarias; ideoque ex opera data ius verum perfectumque sibi quaerit non modo exigendae mercedis, sed et collocandae uti velit. Ergo si tenuitate sumptuum quicquam ipse comparsit, fructumque parsimoniae suae, quo tutior esse custodia possit, in praedio collocavit, profecto praedium istiusmodi nihil est aliud, quam merces ipsa aliam induta speciem: proptereaque coemptus sic opifici fundus tam est in eius potestate futurus, quam parta labore merces. Sed in hoc plane, ut facile intelligitur, rerum dominium vel moventium vel solidarum con­sistit. In eo igitur quod bona privatorum transferre Socialistae ad commune nituntur, omnium mercenariorum faciunt conditionem deteriorem, quippe quos, collocandae mercedis libertate sublata, hoc ipso augendae rei familiaris utilitatumque sibi compa­randarum spe et facultate despoliant.

Next

/
Thumbnails
Contents