Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

VIII.

63 et suspectum est, infideles habendi sint, ita ut inter eos et catholicos disparitatis cul­tus impedimentum dirimens adesse censeatur? — Feria IV. die 17. Novembris 1830. responsum fuit: Quoad haereticos, quorum sectae ritualia praescribunt collationem baptismi absque necessario usu materiae et formae essentialis, examinari debet casus particularis; quoad alios, qui iuxta eorum ritualia baptizant valide, validum censen­dum esse baptisma. Quod si dubium persistat, etiam in primo casu censendum est validum baptisma in ordine ad validitatem matrimonii; si autem certo cognoscatur nullum baptisma ex consuetudine actuali illius sectae, nullum est matrimonium. 2. Proposito dubio, utrum si dubium de valore baptismi remaneat, et non visum sit opportunum solvere dubium de his qui sic dubie baptizati sunt, in rebus quae ad matrimonium spectant habendi sint ac si vere et valide baptizati fuerint ? — Feria IV. die 9. Septembris 1868 responsum fuit: Censendum est validum bap­tisma in ordine ad validitatem matrimonii. Fausta quaeque Tibi precor a Domino Romae die 18. Septembris 1890. Amplitudinis Tuae addictissimus in Domino Reverendissimo Fr. Domino Archiepiscopo R. Card. Monaco. Monacensi et Frisingensi. Strigonii, die 4-a Maji 1891. Fasciculum LXI-um super statu fundationis Leopoldinae typis vulgatum in pluribus exemplaribus ad singulos districtus Vice-Arclii-Diaconales dimittendo, opus pium ultro quoque beneficentiae Cleri populique fidelis commendo. Strigonii, die 6- Maii 1891. Diebus 30. et 31. Martii a. curr. per Ulmum ac Rssimum Dnum Paulum Palásthy Eppum Sareptanum ad sacros ordines diaconatus et presbyteratus promoti sunt: Milakovszky Stephanus, Stibló Augustinus et Székessy Joannes. Die vero 23. Aprilis per manus eiusdem Ulmi ac Rssimi Dni Eppi s. ordine presbyteratus insignitus est: Kfin Stephanus. Datum Strigonii, die 6. Maii 1891. Sua caes. et regia Apóst. Maiestas ope altissimae resol. ddto 25-ae Martii a. curr. Joanni Gfraeffel, E. M. S. Canonico titularem Abbatiam S. Hippolyti de monte Zobor, porro Stephano Roszival, E. M. S. Canonico tit. Abbatiam B. M. V. de Pécs- várad et Carolo Vezinger, parocho ad S. Sigismundum Budapestini atque Custodi S. Dexterae tit. Abbatiam B. M. V. de Madocsa clementissime conferre dignata est. Palkovich Victor, parochus Giitaensis, factus est VADiaconus et scholarum elem. Inspector in Districtu Komáromiensi. Parochi facti sunt: Emericus Ribány in Tótgurab, Carolus Schramek in Sárisáp, Adalbertus Hruska in Fenyó'kosztolány, Stephanus Gfaál in Csicsó, Martinus Csizmár in Dágh. Nr. 2294. Relatio annua fundationis Leopoldinae dimittitur. Nr. 2295. Neoordinati presbyteri. Nr. 2296. Mutationes in statu per­sonali Cleri ADioecesani.

Next

/
Thumbnails
Contents