Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. i. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! 1 Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. His etiam novo hoc anno S. Pauli Apostoli verbis, ab eo in omnibus fere suis epistolis usitatis Vos iterum saluto V. Fratres et Filii in Christo Dilectissimi, qui estis mihi ad convi­vendum et commoriendum, quive ad renascentis anni primordia certatim quasi vestris fraternis filialibusque optimis pro incolumitate mea votis praevenistis, pro quibus dum toto cordis affectu gratias ago, una precor et opto abundantiam omnium bonorum ac donorum, quae in salutatione S. Pauli continentur, de qua inquit S. Chrysostomus : „Sufficit sola Pauli salutatio gratia implere eum, qui ita salutatur“; quae dona bonaque haec sunt: fides, spes, charitas, virtutes, earum augmenta, remissio peccatorum, illu­minationes intellectus, impulsus voluntatis ad piam vitam, bona opera, in iis perse­verantia, ipsa denique vita aeterna. Inclusa pace, pace illa, quam habet anima justa cum Deo, et quae exsuperat omnem sensum. Sinite, ut his quaepiam adjiciam ad meam, vestramque doctrinam, apud animum nostrum perpendenda. Ad Sacerdotium evectis sublimior in Ecclesia Christi collata est dignitas. Verum quo illustrior est nominis nostri splendor, eo ab omui labe puriores, omnique virtutum genere praestantiores simus est necesse, ut tantum caeteros meritis, quantum gradu antecellamus. Qua enim de causa arbitramur nos constitutos salem terrae, lucem mundi, civitates supra montes, nisi ut inculpatae vitae exemplis animos, veluti sale condiremus, et errorum tenebris offusas, obductasque mentes illustraremus, ut coelestis Jerusalem formam atque imaginem exhiberemus, ad quam reliqui homines vitam suam componerent, et quoad eius fieri potest in se ipsis exprimerent? Quemadmodum enim solem reliqua sidera respiciunt, ut clarissimam ab eo lucem mutuarentur, ita in nos omnium oculi, atque ora conversa sunt. Nos con­templantur, ut splendorem a nobis recte factorum claritate possint haurire. Comper­tum vero, atque exploratum est, sale sublato insalsas epulas nihil sapere; exstincta luce tenebras exoriri, ruente civitate omnia miserabili excidio corruere, ac in eandem trahi ruinam. Hoc autem tunc fit, cum ii, quorum est aliorum animos ad omnem sapientiam informare, et quasi de suo lumine, lumen in aliorum mentes diffundere, Nr. 425. Archi-Epi- äcopi vota, gra­tiarum actio et adhortatio.

Next

/
Thumbnails
Contents