Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
IV.
25 tionibus, ut supra dictum est adstiterint, septem annos totidemque quadragenas in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifidelium, quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse indulgemus. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiasica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die I. Ianuarii MDCCCXCI. Pontificatus Nostri anuo XIII. M. Card. LEDÓCHOAVSKI. DECRETUM. Tertio iam labente saeculo, ex quo Augelicus iuvenis Aloisius Gonzaga ob miram vitae innocentiam pari cum poenitentia sociatam pretiose moriens in conspectu Domini ad caelestia regna feliciter migravit, tanti diei natalis centenaria solemnia in Urbe ad Sancti Ignatii per octo continenter dies instituentur, ubi virginales sancti Juvenis cineres summa religione asservantur. Ut vero extrinsecae solemnitati ecclesiasticus quoque ritus accedat et magis magisque pietas foveatur erga hunc caelestem studiosae iuventutis Patronum, Emus et Rmus Dnus Lucidus Maria Parocchi Episcopus Albanensis in Alma Urbe Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae XIII. Vicarius, ab eodem Sanctissimo Domino Nostro humillime expetivit, ut singulis enuntiatae Octavae diebus, nempe a die vigesima prima ad vigesimam octavam Junii inclusive hoc anno in praedicta Ecclesia Missae omnes de Sancto Aloisio Gonzaga propriae celebrari valeant. Insuper Emus et Rmus Dnus eumdem Sanctissimum Dominum Nostrum supplex rogavit., ut eiusmodi privilegium cuilibet Ecclesiae vel Oratorio concedere dignaretur, ubi triduana solemnia vel die vigesima prima Junii cum duabus sequentibus, vel alia die aut tribus aliis diebus a Revmo loci Ordinario designandis, in honorem ipsius Angelici Juvenis peragentur. Sanctitas porro Sua has preces a me infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto relatas peramenter excipiens, petitum Missarum privilegium benigne indulgere dignata est, excepta quoad memoratam octavam die Nativitatis S. Joannis Baptistae, in qua commemoratio de Sancto Aloisio addi poterit in cunctis missis, pro Ecclesia tantum S. Ignatii; pro ceteris vero Ecclesiis sive Oratoriis, ubi vel die vigesima prima Junii cum duabus insequentibus aut alia die vel tribus aliis diebus post praefatam diem vigesimamprimam Junii a respectivo Ordinario designandis Triduana memorata agantur solemnia exceptis dominica prima sacri Adventus et duplicibus primae classis quoad missam solemnem ac duplicibus etiam secundae classis quoad lectas; Missa conventuali vel Parocliiali Officio diei respondente nunquam omissa, quatenus onus adsit eam celebrandi: servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 18. Januarii 1891. VINCENTIUS NUSSI, Seer. C. Card. ALOISI-MASELLA, S. B. C., Praef. Strigonii, die 12-a Februarii 1891.