Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

IV.

24 florere iuvenilem aetatem desiderari maxime solet. Ex vita enim et moribus Aloisii possunt adolescentes documenta plurima capere, unde ediscant, qua cura et vigilantia vitae integritas et innocentia sit servanda, qua constantia castigandum corpus ad re­stinguendos cupiditatum ardores, quomodo despiciendae divitiae contemnendique hono­res, qua mente atque animo tum studiis vacandum tum cetera omnia aetatis suae officia et munia implenda, quodque his praesertim temporibus maximi est momenti, qua fide, quo amore sit Ecclesiae matri et Apostolicae Sedi adhaerendum. Siquidem angelicus Adolescens seu domesticos inter parietes degeret, seu nobilis ephebus in Aula Hispanica versaretur, seu animo virtute et doctrina excolendo operam daret, in Societatem Iesu abdicato principatu adscitus, ubi, quod in votis habuerat, et praeclu­sum dignitatibus aditum et vitam omnem proximorum saluti sibi unice impendendam esse gestiebat, talem in omni vitae genere sese impertiit, ut facile ceteris omni laude antecelleret et praeclara relinqueret sanctitatis argumenta. Quapropter sapienti sane consilio qui christianae iuventuti instituendae et erudiendae praeficiuntur, sanctum Aloisium proponere solent tamquam nobilissimum ad imitandum exemplum, obsequen­tes consilio Decessoris Nostri Benedicti XIII., qui iuventuti studiis deditae praecipuum Patronum caelestem Aloisium constituit. Quare egregiam sane meritorum laudem sibi comparare videntur illae catholicorum iuvenum societates, quae non modo in italicis sed etiam in externis urbibus sunt institutae eo proposito, ut huiusmodi Aloisiana solemnitas singulari cultu celebretur. Nos non latet, quantum studii operaeque illae contulerint in apparandis honoribus, qui toto orbe catholico Angelico iuveni deferen­tur et quantam adhibeant curam, ut catholicorum pietate pariter ac numero praestent piae peregrinationes vel ad natale solum Aloisii vel ad hanc almam Urbem, quae castas eius exuvias asservat et colit, suscipiendae. Pueris etiam, ut accepimus, puellis­que oblata est ratio testandi Aloisio puri amoris et pietatis suae quasi primitias : pagellae enim late sunt diffusae, augustis iam nobilitatae Nominibus, in quibus ipsi se parentesque tamquam famulos et clientes inscribant. Singulari huic in re optima ardori et sanctis eiusmodi propositis et votis cupimus atque optamus, ut bonus fau- stusque iuvante Deo exitus obtingat. Interea cum admotae nuper sint ad Nos preces, ut in uberiorem animarum fructum caelestibus Ecclesiae thesauris hanc sollemnitatem ditare et decorare velimus, Nos piis hisce precibus benigne adnuendum censuimus. Quamobrem de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. Eius aucto­ritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, qui triduanis quo­tidie vel quinquies saltem novendialibus supplicationibus, quae habendae sunt ante Aloisiana sollemnia diebus a respectivo loci Ordinario designandis, et vel ipso die festo vel uno ex dictis diebus ad cuiuscumque arbitrium, sibi eligendo, vere poeniten- tes atque confessi ac S. Communione refecti quamlibet Ecclesiam seu Oratorium publi­cum, ubi festum S. Aloisii celebrabitur, devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iis vero fidelibus, qui corde saltem contriti pias peregrinationes ad memorata loca confecerint, et parvulis etiam pro eorum captu eorumque parentibus, qui nomina ad promeren­dum Aloisii patrocinium inscripserint, dummodo triduanis vel novendialibus supplica-

Next

/
Thumbnails
Contents