Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
XXI.
195 En igitur, Venerabiles Fratres, quo res loco sint: idque et cognosse decet et meminisse quia defensionem contra vim parantibus prodest itinera hostium habere comperta. — Atque huc magnopere velimus intendant animum qui regnis praesunt et imperiis: facile enim intelligent, non religionis tantummodo, sed etiam civitatis omnino interessé, vias impietati moribusque pravis, ne ultra procedant, intercludi. Etenim ubi dominatur impietas, ibi collabefieri necesse est praecipuum civitatis fundamentum, quod religione et honestate morum continetur: comminuta vero potestate Ecclesiae, quae vim habet alligandi maximam, omnis est fluxa ac male tuta futura auctoritas. — Reputent autem, quotquot ubique sunt, catholici quid agitetur adversus Christianum nomen universe, quaeque nominatim in Apostolicam Sedem consilia struantur: coniunctisque Nobiscum animis contendant rerum malarum audaciae oppositu constantiae suae resistere, Deo freti, cuius in bonitate potentiaque spes nostra maxime nititur. Nunc, antea quam Ecclesiis viduis assignemus Episcopos, placet nuntiare, constitutum Nobis esse honore Collegii vestri duos viros afficere, quorum non ignota vobis ornamenta animi: ALOISIVM RVFFO SCILLA, Archiepiscopum Tit. Petraeum, Domui Nostrae Praepositum; qui tum in Archiepiscopatu Theatino, tum in legatione Bavarica, sese Apostolicae Sedi integritate, consilio, sedulitate officii probavit: ALOISIVM SEPIACCI ex ordine Sodalium Augustinianorum, Episcopum Tit. Callinicen- sem, sacri Consilii Episcoporum atque Ordinum religiosorum negotiis praepositi Secretarium, doctrinae laude, variisque muneribus integre gestis commendatum. Quid Vobis videtur? Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamas et publicamus S. R. E. Cardinales ex ordine Presbyterorum ALOISIVM RUFFO SCILLA ALOISIVM SEPIACCI. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In Nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti Arnen. Strigonii die 28-a Decembris 1891. Rescriptum reg. Cult, et publicae Instit. Ministerii de conficiendis consignationibus professorum et docentum in stationibus suis inomisse necessariorum inferius per extensum communicando DD. Scholarum Inspectoribus committo, ut consignationes has ad normam formularis pariter adnexi exarandas usque 12 am Januarii a. 1892 ad Officium Archi-Dioecesanum submittant. Nr. 6215. Docentes et professores in casura exori- turi belli ab actuali servitio militari liberandi. A VALLÁS- ÉS KÖZOKTATÁSÜGYI M. KIR. MINISTERTŐL. 2629. ein. szám. A véderőről szóló 1868. évi NL. t. ez. 26. §-a szerint a hadsereg és honvédség kötelékében álló és az állami vagy nyilvánossági joggal felruházott tanintézeteknél alkalmazott azon tanárok és tanítók, a kik a tanitás folytatására teljesen