Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XXI.

193 XXI. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCVTIO IN CONSISTORIO HABITA DIE XIV DECEMBRIS AN. MDCCCLXXXXI. VENERABILES FRATRES! Non est opus inulta disserere apud vos, ut intelligatis domesticum cum Ecclesia certamen, quamvis non uno semper tenore violentiae geratur, verissimo ta­men in dies ingravescere. Plus nimio italicarum rerum per se loquitur cursus. — Videlicet premit atque urget vecordia pertinax inimicorum, quibus circumventi su­mus: qui arte confisi dispari, partim quidem propalam atque acerbe grassantur, alii per occultum et in speciem lenius. Unum genus est eorum, qui infensum animum dissimulare adeo non curant, ut potius prae se ferant: iique vulgo iactantes, hostilia quaelibet adversus Pontificem romanum, ut adversus hostem, audenda, novas iniuria- rum caussas quotidie exquirunt, ac velut aperto praelio dimicant. Remotiora ne re­petamus, recens est earum memoria rerum, quas Octobri proximo in oculis prope Nostris patravere. Nimirum cum tam luculentas significationes tantae multitudinis asperrime paterentur, adeoque perturbare eas omni conditione decrevissent, effudere sine modestia sine modo quod habebant clausum in pectore: nil veriti exagitare, sine iusta caussa, atrociter dictis factisque homines innoxios, pietate non civilibus studiis peregre advectos: itemque lacessere, Roma teste, Pontificem, mixtis inter convicia minis. Nunc progressi longius, ciere scriptis, concionibus, Italia tota, multitudinem, connixi per suffragia popularia evincere ut agatur cum Iesu Christi Vicario durius, nec plus ei relinquatur iuris, quam quantum privato cuilibet lege tribuitur. Neque tamen is prave coeptorum futurus finis: se quippe velle fatentur pontificatum ipsum perimere, huiusque rei caussa nequaquam recusaturos, si quando facultas inciderit, ad Nr. 6214. Allocutio San­ctissimi Do­mini Nostri in Consistorio die 14. curr. habita.

Next

/
Thumbnails
Contents