Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

II.

16 sanare venit aegrotum.“ Medicina, quae praeparata et oblata est omnibus, fontes, quos passione et morte sua aperuit, nulli hominum sunt occlusi, fluvius sacratissimi sanguinis eius per totum, quam late patet orbem, et per omnia saecula decurrunt, cuius fructu non privantur nisi, qui tantum beneficium ipsi respuunt, vilipendunt, et resipiscere nolentes faciunt sibi ipsi sanguinem Salvatoris inutilem et redemptionem sine valore, ipsum autem, qui venit ut omnes salvaret, faciunt suum Judicem qui ipsos damnet. Congruit observantiae et devotioni quadragesimali, prout S. Augustinus docet,1) ut „qui Domini crucifixi passionem jam propinquantem celebraturi sumus, reprimen­darum carnalium voluptatum crucem nobis ipsi etiam faciamus, sicut dicit Apostolus:2) „Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupi­scentiis.“ In hac quidem cruce per totam istam vitam, quae in mediis tentationibus ducitur perpetuo debet pendere Christianus; non est enim in hac vita tempus evellendi clavos, de quibus in psalmo dicitur: „Confige clavis a timore tuo carnes meas.“3) Carnes sunt eodem S. Augustino teste canales concupiscentiae: clavi sunt praecepta justitiae. His illas timor Dei configit. Unde item dicit Apostolus:1) „Obsecro itaque vos fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.“ Crux ergo ista est, in qua Dei servus non solum non confunditur, sed etiam gloriatur, dicens : „Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.“5) Crux, inquam, ista non quadraginta dierum est, sed totius huius vitae, quae mistico numero quadraginta istorum significatur dierum.“ Itaque „deponentes omne pondus et circumstans nos pec­catum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in aucto­rem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem con­fusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini animis vestris deficientes.“6) Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Arnen. Quae de abstinentia quadragesimali alias statuta sunt, porro observentur, quemadmodum etiam statutum 30. Synodi Dioecesanae Strigoniensis 1860 de devo­tionibus asservandis in sacra quadragesima. Strigonii, Dominica infra octavam et prima post Epiphaniam Domini, 11. Januarii 1891. Nr. 512. Prosynoda- lium exami­num termini. Prosynodale examen hoc etiam anno binis instituetur vicibus, et quidem diebus 12-a et 13-a Maii et 22-a et 23-a Septembris. Examen hoc subituri suam hanc intentionem Officio Archi-Dioecesano praevie insinuare tenentur. Utraque hac vice asservabitur etiam examen approbatorium professorum doctrinae religionis in scholis mediis applicandorum. Ad hoc examen tamen ii solummodo admittentur, qui ab Ordinariatu indultum praevie expetierint et etiam obtinuerint. Strigonii, die 16-a Januarii 1891. *) Homil. 7. de cin. — 2) Gal. 5. 24. — 3) Psalm. 118. 120. — 4) Rom. 21. 1. — ") Hebr. 12. 1. et ss. 5) Gal. 6. 14.

Next

/
Thumbnails
Contents