Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XVII.

174 Thuróczy sic depraedicat: „Haec illustrissima domus est, in qua primum in Hungária aperta litterarum palaestra auditae sunt Musae patriae latinum loqui, ex qua velut e seminario quodam diviniore ad gubernandum Eccle­siarum clavum transferebantur Praesules, in qua formabantur Apostoli, cre­scebant Martyres, exercebantur Doctores, vivebant Sancti.“ In exuberanti itaque cordis gaudio atque laetitia perfero ad notitiam Vestram, Venerabiles in Christo Fratres, hanc elementissimam nominationem regiam, quae squaliorem viduitatis nostrae detersit constituitque nobis Pa­trem virum, cuius, ut verbis utar regulae S. Benedicti, de Abbatibus loquen- tis, in lege divina doctrina atque eruditio, discretio, charitas, zelus domus Dei, bonum in omnibus exemplum notissima sunt.1) Clementissime nomina­tus Arclii-Praesul, huic Archi-Dioecesi iam pridem sincere addictus fuit atque notissimus; prius enim Comaromii, subin in ipsa metropoli ADioecesis urbe quippe nostra Strigoniensi, octo annorum intercapedine munus professoris in sui Ordinis gymnasio laudabiliter sustinuit atque sapienter instituendae juven­tuti vacavit. Multi sunt in ipsa Archi-Dioecesi, qui aliquando ad pedes illius sedentes, nunc quoque gloriantur, se ex ore ipsius hausisse doctrinas, Eccle- siae-et.43.atr.iae amorem, spirantes, apud quos omnes memoria illius in bene­dictione est. Nihil proinde mirum, quod vix percepto primo de clementissima nominatione nuncio, urbs Strigoniensis sedibus suis mota videbatur, omnes- que festinabant, ut exuberantem animi cordisque laetitiam signis externis manifestent adeo, ut nemo fuerit, qui in exultatione huius diei partem capere noluerit. Omnes bono animo reddebant gratias Deo;2) merito laetatur mons Sion et exultant filiae eius3) sciunt enim honorari dignitatem propria vir­tute partam. Sed persuasum mihi est, clementissime nominatum Archi-Praesulem nostrum inter festivas ovantium acclamationes in repagulo cordis sui arden­tes fudisse ad Deum preces, ut sibi, cuius humeris tam ingens munus impo­situm fuit, gratia sua coelesti que lumine adesse dignetur. Qua de causa prae­ter vota, quae sub hodierno nomine totius Cleri Dioecesani illi nuncupavi, in precibus quoque nostris iam in antecessum gratissimum conspiciet filia­lis nostrae adhaesionis argumentum. Praesentibus itaque dispono, ut dum clementissimam hancce nominationem cum populo fideli communicabitis, una illum provocetis, ut gratiis Deo actis, pro felici diuturnoque gubernio novi Archi-Praesulis preces ad Deum fundere non intermittat. Illud sit amodo continuum precum nostrarum, ad divinam Majestatem dirigendarum, argu­1) Reg. S. Benedicti. — 2) Eccli. 35. 10. — 3) Ps. 47, 12.

Next

/
Thumbnails
Contents