Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XV.

160 Nr. 4708. De abomina­bili attentato Rosenthal ensi. urbibus in pagis in villis, terra marique, quacumque patet catholicus orbis, multa piorum centena millia, sociatis, laudibus foederatisque precibus, una mente et voce singulis horis Mariam consalutare, Mariam implorare, per Mariam sperare omnia! Ab ipsa omnes fidentes contendant ut exorato Filio, aberrantes nationes ad Christiana redeant instituta et praecepta, in quibus salutis publicae firmamentum consistit, unde et expetitae pacis et verae beatitatis copia efflorescit. Ab ipsa eo impensius conten­dant, quod bonis omnibus exoptatissimum esse debet, ut Ecclesia mater libertate potiatur tranquillique fruatur sua ; quam non alio illa refert nisi ad summas homi­num procurandas rationes, a qua singuli et civitates nulla usquam damna, plurima omni tempore et maxima beneficia senserunt. Iam vobis, Venerabiles Fratres, adprecante sacratissimi Rosarii Regina, largiatur Deus munera bonorum caelestium, unde ad partes pastoralis officii sancte obeundas auxilia et vires suppetant in dies ampliora: cuius rei esto auspicium et pignus Apostolica Benedictio, quam vobis ipsis et clero et populis cuiusque vestrum curae concreditis peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXII Septembris an. MDCCCXCI, Pon­tificatus Nostri Decimoquarto. LEO PP. XIII. Quae Ssmus Dominus Noster in hac sua, mihi iam currente mense Octobri reddita, epistola exponit motiva et argumenta, ea efficacissimi incitamenti instar servient ad observandas omnes illas dispositiones, quas fel. rec. Archi-Praesul Noster ope Circularium litterarum ddto. 14-ae Sept. a. 1883. Nr. 4467. ; — 15-ae Sept. 1884. Nr. 4585. ; — 4-ae Sept. 1885. Nr. 4954. et tandem ddto 23-ae Augusti a. 1889. Nr. 4772. fecit, quarumque observationem hac vice quoque inculco. Strigonii, die 6-a Octobris 1891. E publicis ephemeridibus summa cum indignatione atque intimo cordis dolore intelleximus, quod malitia hominum in Bohemia penes stationem viae ferreae in Rosenthal, globos ferreos fomentis flammarum repletos supposuerit ponti, per quem Sua caes. et reg. apostolica Maiestas Rex noster gloriosissimus transiturus erat. Quamvis hucusque ignotum sit, qualinam cum intentione abominabile scelus patratum fuerit, et nec serio supponi possit fuisse inventum hominem adeo depravatum atque scelestum, qui e medio tollere voluisset vitam optimi regis, divinae providentiae sin­gularem gratiam conspicimus tamen in eo, quod et ipsae festivitates sine omni per­turbatione decurrerint, et Sua Sacratissima Maiestas omnino illaesa e periculo evaserit. In exuberanti cordis gaudio haud intermisit tota haec Archi-Dioecesis die 4-a huius Regi regum ad aram gratias agere, sed quoniam fieri potest, ut magistratus politici hinc inde celebrationem solemnium ad hanc intentionem gratiarum actionum petant, praesentibus DD. Parochos et Ecclesiarum Rectores provoco, ut si eatenus requisiti fuerint, petito ultro quoque deferant. Strigonii, die 7-a Octobris 1891. Stephanus Majer, m. p. Vicarius Capitularis.

Next

/
Thumbnails
Contents