Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
XIV.
145 males votorum solemnium, neque etiam ut formales seu veras religiosas Congregationes votorum simplicium, sed tantum uti pias Sodalitates, in quibus praeter alia quae juxta hodiernam Ecclesiae disciplinam desiderantur, nec religiosa professio proprie dicta emittitur, sed vota, si quae fiant, privata censentur, non publica nomine Ecclesiae a legitimo Superiore accepta. Haec insuper Sodalitia laudat vel approbat S. Congregatio sub essentiali conditione quod plene perfecteque respectivis Ordinariis innotescant, ac eorum omnino subsint jurisdictioni. Denique harum Sodalitatum membra, quamvis nullum regularem habitum deferant, attamen satagant, ut in seip- sis non sit . . . indumenti vestimentorum cultus (I. Pet., III., 3.), nec aliquid quod cu- juspiam offendat adspectum, sed quod decet religiosas personas, promittentes pietatem per opera bona (I. Timoth., II., 10.); caveantque ne, quod per spiritus prudentiam occulitur, per prudentiam carnis in culpabilem simultationem degeneret. Hoc autem Decretum Sanctitas Sua ratum habuit ac confirmavit, et in hujus generis Institutorum Statutis inseri praecepit, in Audientia habita a me Cardinali Praefecto praelaudatae S. Congregationis Episcoporum et Regularium, die 11. Augusti 1889. L Card. VERGA, Praefectus. L. f S. Fr. ALOYSIUS Episcopus Callinicen., Secretarius. Strigonii, die 20-a Septembris 1891. Pro statu notitiae et directionis Confessariorum et Directorum Religiosarum communicanda duxi duo responsa S. Congr. Inquisitionis de communione puellarum charitatis: In monitis ad Confessarios Puellarum Charitatis, revisis anno 1889. a Congregatione Sancti Officii, circa Communionem habetur: „Ad sacram synaxim curent accedere diebus a Superiore Generali determinatis. Si quae vero puritate mentis eniteant et fervore spiritus ita incaluerint, ut dignae frequentiori, aut quotidiana Sanctissimi Sacramenti perceptione videri possint, id illis a Superioribus permittatur; nempe id fiat de licentia Confessarii, praevia participatione Superioris, vel Visitatoris, vel Provincialis.“ Sed cum in diversum interpretarentur illa verba „praevia participatione Superioris, etc.,“ ab Episcopo Soanae, etc., quaesitum est: I. Participatio, de qua supra, fieri debet, et quomodo, a Confessario aut a poenitente ad Superiorem; vel fieri debet, et quomodo, a Superiore ad Confessarium aut ad poenitentem ? II. Talis participatio fieri aut haberi debet pro communione tantum communiter frequentiori aut quotidiana; vel etiam pro quacumque communione quae fit praeter dies toti communitati statutos ? III. Hujusmodi participatio fieri debet aut haberi decet toties quoties, vel semel tantum ? IV. Ista participatio fieri debet singulatim et nominatim, vel generatim? Feria IV. die 2. Julii 1890. In Congregatione generali S. Romanae et Universalis Inquisitionis habita Nr. 4531. S. Congr. In- quititionis de communione religiosarum.