Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XIV.

144 Nr. 4530. Decretum s. Congr. Eppo- rum et Regül, de sodalitati­bus Sororum habitum reli­giosum non deferentium, quoad condi­tionem etjura. mature assuescant id de duello sentire et iudicare quod, consentiente naturali philo­sophia iudicat ac sentit Ecclesia; ab eoqne iudicio normam agendi constanter sumant. Immo quo modo alicubi receptum consuetudine est ut catholici praesertim florentis aetatis sibi sponte perpetuoque interdicant nomen dare societatibus non honestis, pari modo opportunum ducimus ac valde salutare, eosdem velut foedus inter se facere, data fide nullo se tempore nullaque de caussa duello dimicaturos. Supplices a Deo petimus ut communia conata nostra virtute caelesti corro­boret, quodque pro salute publica, pro integritate morum vitaeque cliristianae volumus, id benigne largiatur. Divinorum vero numerum auspicem itemque benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, Apostolicam benedictionem peramenter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die NIL Septembris an. MDCCCXCI, Pon­tificatus Nostri Decimoquarto. LEO PP. XIII. Strigonii, die 20-a Septembris 1891. DECR. S. CONGR. EPISCOPORUM ET REGULARIUM. De Sodalitatibus Sororum habitum religiosum non deferentium, quoad conditionem et jura. Ecclesia catholica hoc omnino habet, ut cum ad christianam fovendam pie­tatem, tum ad vitia exstirpanda suas vires omnes jugiter intendat. Hinc nostra fera aetate, nedum verae Congregationes religiosae in magnum cliristianae civilisque rei- publicae bonum excrevere, verum etiam aliae atque aliae fidelium piae sunt formatae Societates, quae et consilia evangelica sequerentur, et caritatis officia majore libertate obirent, a quibus per temporum nequitiam exercendis religiosae familiae aut pene aut omnino prohibentur. Cum autem piae istae fidelium Societates, non secus ac verae religiosae Congregationes, a S. Sede laudatae fuerint, earumque Statuta appro­bata, ac novae insuper Societates hujusmodi approbari postularent, de earumdem Societatum natura, deque S. Sedis mente in illis approbandis coeptum est disputari. Qua de causa in generali S. R. E. Cardinalium Congregatione EE. et RR., de mandato SSmi D. N. Leonis Pp. XIII. duo haec quaesita sunt. I. Utrum expediat, ut S. Congregatio Episcoporum et Regularium Decretum laudis aut approbationis concedat Institutis illis, quae praeter Sorores in communitate viventes, habent obstrictas votis simplicibus sive temporaneis sive perpetuis alias So­rores, quae propriis in domibus vivunt, quin signum aliquod prae se ferant exter­num, per quod innotescat eas membra esse alicujus regularis Instituti. II. Utrum expediat, ut eadem S. Congregatio concedat Decretum laudis aut approbationis Institutis illis, quorum membra, etiamsi in Communitate vivant, nullum tamen ejusdem Instituti signum prae se ferunt, quinimo student occultare tam Insti­tutum ipsum quam ejus naturam. Porro in plenaria Congregatione habita in Palatio Apostolico Vaticano die 21. mensis Junii anni 1889., Eminentissimi Patres decreverunt: — Sacra Congre­gatio, quando laudat vel approbat hujusmodi Instituta, etiam sub expresso Congre­gationum nomine, ea intendit laudare aut approbare non quidem uti Religiones for-

Next

/
Thumbnails
Contents