Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XI.

99 directe aut indirecte, praecepto, consilio, timore, minis, aut blanditiis ad hujusmodi manifestationem conscientiae sibi peragendam; subditisque e converso praecipit, ut Superioribus majoribus denuncient Superiores minores, qui eos ad id inducere aude­ant ; et si agatur de Moderatore vel Moderatrice Generali, denunciatio huic S. Congre­gationi ab iis fieri debeat. III. Hoc autem minime impedit, quominus subditi libere ac ultro aperire suum animum Superioribus valeant, ad effectum ab illorum prudentia in dubiis ac anxietatibus consilium et directionem obtinendi, pro virtutum acquisitione ac per­fectionis progressu. IV. Praeterea firmo remanente quoad Confessarios ordinarios et extraordina­rios Communitatum, quod a Sacrosancto Concilio Tridentino praescribitur in Sess. 25. Cap. 10. de Regül, et a s. m. Benedicto XIV. statuitur in Constitutione, quae incipit „Pastoralis curae", Sanctitas Sua Praesules Superioresque admonet, ne extra­ordinarium denegent subditis Confessarium, quoties, ut propriae conscientiae consu­lant, ad id subditi adigantur, quin iidem Superiores ullo modo petitionis rationem inquirant, aut aegre id ferre demonstrent. Ac ne evanida tam provida dispositio fiat, Ordinarios exhortatur, ut in locis propriae Dioeceseos, in quibus Mulierum Commu­nitates existunt, idoneos Sacerdotes facultatibus instructos designent, ad quos pro Sacramento Poenitentiae recurrere eae facile queant. V. Quod vero attinet ad permissionem vel prohibitionem ad Sacram Syna- xim accedendi, Eadem Sanctitas Sua decernit, hujusmodi permissiones vel prohibitio­nes dumtaxat ad Confessarium ordinarium vel extraordinarium spectare, quin Supe­riores ullam habeant auctoritatem hac in re sese ingerendi, excepto casu, quo aliquis ex eorum subditis post ultimam Sacramentalem Confessionem Communitati scandalo fuerit, aut gravem externam culpam patraverit, donec ad Poenitentiae Sacramentum denuo accesserit. VI. Monentur hinc omnes, ut ad Sacram Synaxim curent diligenter se praejjarare et accedere diebus in propriis regulis statutis; et quoties ob fervorem et spiritualem alicujus profectum Confessarius expedire judicaverit, ut frequentius accedat, id ei ab ipso Confessario permitti poterit. Verum qui licentiam a Confessario obtinuerit frequentioris ac etiam quotidianae Communionis, de hoc certiorem reddere Superiorem teneatur; quod si hic justas gravesque causas se habere reputet contra frequentiores hujusmodi communiones, eas Confessario manifestare teneatur, cujus judicio acquiescendum omnino erit. VII. Eadem Sanctitas Sua insuper mandat omnibus et singulis Superioribus Generalibus, Provincialibus et Localibus Institutorum, de quibus supra, sive virorum sive mulierum, ut studiose accurateque hujus Decreti dispositiones observent sub poe­nis contra Superiores Apostolicae Sedis mandata violantes ipso facto incurrendis. VIII. Denique mandat, ut praesentis Decreti exemplaria in vernaculum ser­monem versa inserantur Constitutionibus praedictorum piorum Institutorum, et saltem semel in anno, stato tempore in unaquaque Domo, sive in publica mensa, sive in Capitulo ad hoc specialiter convocato, alta et intelligibili voce legantur.

Next

/
Thumbnails
Contents