Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
XI.
97 XI. COMPOSTELLANA Dubia auoad Olea saxeta et, sanctissimam Eucharistiam asservandam. Rmus Dnus Iosephus Maria Martin de Herrera et de la Iglesia, Arcliiepi- scopus Compostellanus a Sacra Rituum Congregatione eorum quae sequuntur, opportunam declarationem expetivit, nimirum. — 1. Quum in pastorali visitatione Orator ipse deprehenderit in multis filialibus Ecclesiis, seu Oratoriis, alicuius Paroeciae SSmam Eucharistiam asservari, ubi Missa celebratur tantummodo vel Dominicis vel quando sacrum Viaticum ad aegrotos ferendum desumitur; reliquum vero temporis spatium nemo illuc accedit, praeter sacristam ad alendam lampadem, ianuis clausis ceteroquin manentibus: hinc quaeritur. — An SSmum Eucharistiae Sacramentum in iisdem Ecclesiis ita servandum permitti possit? -—- 2. In eadem Archidioecesi mos obtinet fere apud omnes paroecias, ut Sacra Olea in domo ipsius Parochi, quae rure ab Ecclesia seiuncta est ac distat, serventur: quo in promptu habeantur pro infirmis. Potestne tolerari haec praxis praesertim in civitatibus, ubi Parochi domus Ecclesiae contigua est? — Et Sacra eadem Congregatio, exquisito voto alterius ex apostolica- rum Caeremoniarum magistris, ita rescribere rata est, videlicet. — Ad I. Negative, nisi per aliquot diei horas aditus pateat Fidelibus SSmam Eucharistiam visitare cupientibus: Ad II. Detur Decretum in una Toletana diei 31 Augusti 1872. ad V. Atque ita declaravit et rescripsit die 15 Novembris 1890. f Caj. Card. ALOYSI MASELLA, S. Cong. Fraef. Decretum praedictum in una Toletana. Dubium V. Possunt Parochi retinere Sanctum Oleum Infirmorum in domo sua, eo quod extra Ecclesiam Parochialem habitent, non obstantibus Sacrae Rituum Congregationis decretis? Ad V. Negative et servetur Decretum die 16 Decemb. 1826. in Grandavensi ad III. Decretum die 16 Decembris 1826. in Gandavensi. III. Facti species : „Sacerdotes curam animarum exercentes pro sua commoditate apud se in domibus suis retinent sanctum Oleum infirmorum. An attenta consuetudine, hanc praxim licite retinere valeant? Ad dubium unicum Quaesiti III. „Negative, et servetur Rituale romanum, excepto tamen casu magnae distantiae ab Ecclesia; quo in casu omnino servetur etiam domi Rubrica quoad honestam, et decentem tutamque custodiam.“ Strigonii, die 6-a Julii 1891. Nr. 3331 Ex S. Congre gatione Rituum.