Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
aliquot sibi esse Gymnasia magna in eruditionem iuventutis liceret, id sua ipsorum contentione novissimo tempore assecuti sunt, constitutis Waschingtoni, Ottawae, itemque FViburgi maiorum disciplinarum domiciliis: in quibus hoc quidem sanctissimae legis instar habebitur, coniungere incolumitatem fidei cum elegantia doctrinae, neque minus ad religionem, quam ad artes optimas informare adolescentes. Qua de re probe intel- lig'imus quantam haberi gratiam imprimis Episcoporum providentiae et constantiae, tum collatae privatorum operae oporteat. Utrisque sua tribuenda laus quod, coniunctis consiliis studiisque, memorabile beneficium pepererint, quo non Ecclesia solum, sed civitas magna cum salute sua perfruatur. Nam eiusmodi coeptorum cernimus animo, Venerabiles Fratres, fructus futuros: intereaque Nos ea cogitatio non parum recreat, in civitatibus, quae memoratae sunt, libere properare ad incrementa posse catholicum nomen, tutela legum et hominum aequitate defensum. — Ista quidem satis iucunda foris acerbiorem sensum earum rerum efficiunt, quae geruntur domi. Hic enim impugnare Ecclesiam adversarii non desistunt: quin etiam profitentur hostiles animos quotidie audacius, gloriamque facinoris ultro petere non verentur. Satis eloquuntur hominis non privati nuper dicta, cum in concione frequenti, eaque consulto vocata, quid rectores rerum italicarum de Ecclesia romanoque Pontificatu cogitent, quid velint, aperte indicavit. — Neque absimiles in Urbe, mense Iunio, auditae voces, quibus diebus per inusitatas easque clamosas significationes non tam transfugae honos, quam Ecclesiae ignominia quaerebatur. Ita facile apparet, eodem inclinare utrobique sententias, et hoc esse prorsus commune propositum, exercere cum avita religione inimicitias, pravarumque sectarum auspiciis et ductu totum italomra genus, si fieri posset, ab Ecclesiae complexu divellere. Compertas illas habetis, Venerabiles Fratres, plenas importunitate atque audacia sententias. Romanorum Pontificum in Urbem Romam oppugnare iura placuit, eademque usque adeo opinione minuere, ut non plus habere momenti dicta sint, quam quod regiarum domorum rationes habere universe solent. Quod autem est Nobis ereptum, id esse novis possessoribus firmo per- petuoque i ure quaesitum, quasi nasci ius ex vi iniuriäque possit. — Supervacaneum profecto est hoc loco meminisse titulos omnino singulares, quorum caussa Sedes Apos- tolica ius sibi suum in Urbe vindicat, vindicabit. Pariter nihil est opus naturam commemorare civilis romanorum Pontificum principatus, qui, cum illuc pertineat ut apostoliéi ministerii libertatem dignitatemque debitam efficaci custodia tueatur, caussam habet sibi unice propriam, idemque a communi ratione principatuum non parum differt. At vero silere omnino neque possumus, neque debemus, cum in Apostolicam Sedem istos velut renovatos impetus vis inimica convertat. Eo vel maxime, quod in propugnatione iuris Nostri non tutelam rei alicuius mortalis Nobis proponimus ipsi tamquam finem, sed maiora quaedam atque altiora spectamus. Videlicet fidem cliristianam conservari integram, ut oportet, volumus: eius enim vocatur in discrimen incolumitas, quando qui [populo praesunt has partes assignant reipublicae, vindicare humanae rationi sine modo, sine lege, principatum: quod, missis ambagibus, nihil est aliud, quam respuere funditus quaecumque a Deo tradita sunt, planeque ab Ecclesia desciscere. Itaque non id agitur tantum, ut religionem civitas nullam habeat potiorem, aequabilitatemque iuris largiatur nullo discrimine singulis, in quo iniqua et summe perniciosa ipsa aequabilitas est: sed lacessere placet catholicum nomen publica denunciatione