Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. Nr. 3026. Augustino Lehmann mor­tuo pro bene­ficio parochiali Bussaensi con­cursus. Nr. 3027. Augmentum dotis fundi de­ficientium. 76 Augustinus Lehmann parochus Bussaensis die 30-a Maii a curr. apoplexia tactus repentina morte e vivis sublatus est anno aetatis 43-o, sacerdotii 19-o. Provi­deri quidem sacramentis moribundorum non potuit, sacram confessionem autem paucos ante dies peregit. Animam defuncti piis ad aram precibus commendando concursum pro vacante reddito beneficio parochiali Bussaensi usque 15-am mensis Julii a. curr. duraturum publico. S trigonii, die 1-a Junii 1890. Ignatius Meisermann, parochus Bátorkesziensis, dotem fundi deficientium ac emeritorum Presbytorum summa 100 florenorum auxit, quae V. Capitulo E. Metro­politanae pro administratione consignata dictoque parocho gratiae abhinc actae sunt. Strigonii, die 1-a Junii 1890.

Next

/
Thumbnails
Contents