Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XI.
55 RESCRIPTUM quo orationem ad S. Joseph recitantibus indulgentiae conceduntur. BEATISSIME PATER! Nr. 2904. Cardinalis Caietanus Aloisi-Masella ad Pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter expetit, ut aliquam Indulgentiam benigne concedere dignetur universis Christifi deli bus, qui devote recitaverint sequentem ad S. Ioseph orationem, a S. Bernardino senensi concinnatam. „Memento nostri, Beate Ioseph; et tuae orationis suffragio apud tuum putativum Filium intercede; sed et Beatissimam Virginem Sponsam tuam nobis propitiam redde, quae Mater est Eius, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.“ Quam gratiam . . . Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. in audientia habita die 14. Ex S. Congr. Indulgentiarum. Decembris 1889. ab infrascripto Secretario Sacrae Congregationis, Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, universis Christifidelibus, corde saltem contrito ac devote recitantibus supradictam Orationem, Indulgentiam centum dierum, defunctis quoque applicabilem, semel in die lucrandam, benigne concessit. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaida eiusdem Congregationis die 14. Decembris 1889. L. f S. Strigonii, die 19-a Maii 1890. C. Card. CRISTOFORI, Praefectus. f A. Archiep. NICOPOLIT., Secretarius. RESCRIPTUM quo orationem S. Aloysii ad B. M. V- recitantibus Indulgentiae conceduntur. BEATISSIME PATER! Petrus Ponti Praepositus Ecclesiae S. Mariae Secretae Mediolani ad pedes S. V. provolutus, humiliter petit ut aliquam Indulgentiam benigne concedere dignetur Christifidelibus devote recitantibus orationem, heic adiunctam, quae fertur a S. Aloysio Gonzaga esse composita. Nr. 2905. Ex S. Congr. Indulgentiarum.