Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

28 tus revelatae credendae proponuntur: quas fide catholica et divina credendas Concilium Vaticanum decrevit. Sed hoc est praeterea in officiis christianorum ponendum, ut po­testate ductuque Episcoporum imprimisque Sedis Apostolicae regi se gubernarique pa­tiantur. Quod quidem quam sit consentaneum, perfacile apparet. Nam quae divinis oraculis continentur, ea Deum partim attingunt, partim ipsum hominem itemque res ad sempiternam hominis salutem necessarias. Iamvero de utroque genere, nimirum et quid credere oporteat et quid agere, ab Ecclesia hire divino praecipitur, uti diximus, atque in Ecclesia a Pontifice maximo. Quamobrem iudicare posse Pontifex pro au­ctoritate debet quid eloquia divina contineant, quae cum eis doctrinae concordent, quae discrepent: eademque ratione ostendere, quae honesta sint, quae turpia: quid agere, quid fugere, salutis adipiscendae caussa necesse sit: aliter enim nec eloquiorum Dei certus interpres, nec dux ad vivendum tutus ille esse homini posset. Altius praeterea intrandum in Ecclesiae naturam: quippe quae non est chri­stianorum, ut fors tulit, nexa communio, sed excellenti temperatione divinitus consti­tuta societas, quae illuc recta proximeque spectat, ut pacem animis ac sanctitatem af­ferat: cumque res ad id necessarias divino munere sola possideat, certas habet leges, certa officia, atque in populis christianis moderandis rationem viamque sequitur na­turae suae consentaneam. — Sed istiusmodi regiminis difficilis est et cum frequenti offensione cursus. Gfentes enim Ecclesia regit per cunctos terrarum tractus dissemina­tas, genere differentes moribusque, quas, cum in sua quaeque republica suis legibus vivant, civili simul ac sacrae potestati officium est subesse. Quae officia in eisdem per­sonis coniuncta reperiuntur, non vero pugnantia, uti diximus, neque confusa, quia al­terum genus ad prosperitatem pertinet civitatis, alterum ad commune Ecclesiae bonum,, utrumque pariendae hominum perfectioni natum. Qua posita iurium et officiorum terminatione, omnino liquet esse liberos ad res suas gerendas rectores civitatum: idque non modo non invita, sed plane adiuvante Ecclesia: quae quoniam maxime praecipit ut colatur pietas, quae est iustitia adversus Deum, hoc ipso ad iustitiam vocat erga principes. Verum longe nobiliore instituto potestas sacra eo spectat, ut regat hominum animos tuendo regnum Dei et iustitiam eius,1 atque in hoc tota versatur. Dubitari vero salva fide non potest, istiusmodi regi­men animorum Ecclesiae esse assignatum uni, nihil ut in eo sit politicae potestati loci: non enim Caesari, sed Petro claves regni caelorum Iesus Christus commendavit. — Cum hac de rebus politicis deque religiosis doctrina quaedam alia coniunguntur non exigui momenti, de quibus silere hoc loco nolumus. Ab omni politico genere imperii distat Christiana respublica plurimum. Quod si similitudinem habet conformationem que regni, profecto originem, caussam, naturam mortalibus regnis habet longe disparem. -— Ius est igitur, vivere Ecclesiam tuerique se consentaneis naturae suae institutis ac legibus. Eademque cum non modo societas per­fecta sit, sed etiam humana quavis societate superior, sectari partium studia et muta­bilibus rerum civilium flexibus servire iure officioque suo valde recusat. Similique ratione custos iuris sui, observantissima alieni, non ad se putat Ecclesia pertinere, quae maxime forma civitatis placeat, quibus institutis res Christianarum gentium civilis ge­ratur: ex variisque reipublicae generibus nullum non probat, dum religio morumque 1 Matth. Vi, 33.

Next

/
Thumbnails
Contents