Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIV.

155 bria adhibere possint condimenta quaecumque, quibus tamen in unica comestione jejunii diebus uti fas erit. Hanc praeterea facultatem ad septennium pariter omnibus et singulis Hungáriáé Sacrorum Antistibus ac nullius Dioecesis Praesulibus de eadem Auctoritate Apostolica pro suae cuiusque Dioecesis Fidelibus impertimus; ideoque Tibi, dilecte Fili Noster, mandamus, ut singulis praedicti Regni Archiepiscopis, Epi­scopis, ac Praesulibus nullius Dioecesis praesentium Litterarum Nostrarum exemplar manu tua subscriptum et obsignatum transmittas. — Durante autem septennio, Tibi, dilecte Fili Noster, ceterisque Sacrorum Antistitibus ac Praesulibus supradictis prae­cipimus, ut singulis annis quisque in sua Dioecesi supradictum indultum ad annum pro Fidelibus suae Dioecesis duraturum promulget, utque in singulis huiusmodi pro­mulgationibus delegatae cuique ad id Apostolicae Auctoritatis mentio fiat: — Te au­tem, dilecte Fili Noster, ceterosque Archiepiscopos, Episcopos, ac dilectos filios Prae­sules memoratos in Domino hortamur, ut moneant Fideles suae curae creditos hanc S. Sedis indulgentiam ac benignitatem aliquo pietatis opere, et aliqua in pauperes eleemosyna rependere. — Haec concedimus et elargimur, volumus et jubemus non obstantibus quamvis speciali et individua mentione ac derogatione dignis in contra­rium facientibus quibuscumque. — Praecipimus demum, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu tua subscriptis et obsignatis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die II. Decembris MDCCOXC. Pontificatus Nostid Anno Decimotertio. — (L. S.) M. Card. Ledóchowski. — Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Presbytero Cardinali Simor ex Apostolica dispensatione Archiepiscopo Strigoniensi. Circa publicationem huius Apostolicae dispensationis etiam modo valent omnia, quae iteratis jam vicibus ope circularium dioecesanarum litterarum ddto 26-ae Maii, 1870. Nr. 2471., ddto 15-ae Octobris 1876. Nr. 4588. et ddto 16-ae Decem­bris 1883. Nr. 6180. disposui; quare DD. Curatos ad relegendas et ad amussim ob­servandas has easdem Circulares litteras eo magis invio, quia in publicatione proro­gationis praedictae Apostolicae dispensationis quibusvis conditionibus praescriptis re­spondendum est: nimirum, ut relaxatio sive dispensatio in lege abstinentiae ab esu carnium diebus Sabbati per annum, iis tamen exceptis, in quibus ob vigiliam subse- quentis festi jejunium observandum est, — facultas item feriis sextis per annum, nec non in festorum vigiliis, jejunio consecratis, quamcumque in condiendis cibis pingue­dinem adhibendi, quam dispensationem quamve facultatem omnibus ac singulis Archi- Dioecesis huius fidelibus vi apostolicae mihi delegatae potestatis, impertior, per DD. Curatos quolibet anno fideli populo ex ambone denuncietur, porro, ut fideles hac eadem occasione moneantur, ne, quod suarum partium est, hanc S. Sedis indulgen­tiam et benignitatem aliquo pietatis opere et aliqua in pauperes eleemosyna remereri negligant. Strigonii, die 15-a Decembris 1890.

Next

/
Thumbnails
Contents