Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIV.
153 stitione offusis, illustret divinae veritatis luce, per quam nobiscum fiant participes hereditatis Regni Dei. Id autem eo curamus enixius, quod illi, hac luce recepta, etiam humanae servitutis ab se iugum excutient. Ubi enim christiani mores legesque vigent, ubi religio sic homines instituit, ut iustitiam servent atque in honore habeant humanam dignitatem, nbi late spiritus manavit fraternae caritatis, quam Christus nos docuit, ibi neque servitus, nec feritas, neque barbaria extare potest; sed floret morum suavitas, et civili ornata cultu Christiana libertas. — Plures iám Apostoliéi viri, quasi Christi milites antesignani adiere regiones illas, ibique ad fratrum salutem non sudorem modo sed vitam ipsam profuderunt. Sed messis quidem multa, operarii autem pauci: quare opus est, ut alii quamplures eodem acti spiritu Dei, nulla verentes discrimina, incommoda et labores, ad eas regiones pergant, ubi probrosum illud commercium exercetur, allaturi illarum incolis doctrinam Christi verae libertati coniunctam. — Verum tanti operis aggressio copias flagitat eius amplitudini pares. Non enim sine ingenti sumptu prospici potest Missionariorum institutioni, longis itineribus, parandis aedibus, templis excitandis et instruendis, aliisque id genus necessariis, quae quidem impendia per aliquot annos sustinenda erunt, donec in iis locis ubi consederint evan- gelii praecones, suis se sumptibus tueri possint. Utinam Nobis vires suppeterent quibus possemus hoc onus suscipere. At quum votis Nostris obsistant graves, in quibus versamur, rerum angustiae, te, Venerabilis Frater, aliosque sacrorum Antistites et Catholicos omnes paterna voce compellamus, et Vestrae eorumque caritati commendamus opus tam sanctum et salutare. Omnes enim participes eius optamus fieri, exigua licet collata stipe, ut dispartitum in plures onus levius cuique toleratu sit, atque ut in omnes effundatur gratia Christi, de cuius regni propugnatione agitur, eaque cunctis pacem, veniam peccatorum, et lectissima quaeque munera impertiat. Propterea constituimus, ut quotannis, qua die in quibusque locis Epiphaniae Domini celebrantur misteria, in subsidium memorati operis pecunia stipis instar corrogetur. Hanc autem solemnem diem prae ceteris elegimus quia, uti probe intelligis Venerabilis Frater, ea die Filius Dei primitus sese gentibus revelavit dum Magis videndum se praebuit, qui ideo a S. Leone Magno decessore Nostro scite dicti sunt vocationis nostrae fideique primitiae. Itaque bona spe nitimur fore, ut Christus Dominus permotus caritate et precibus filiorum, qui veritatis lucem acceperunt, revelatione divinitatis suae etiam miserrimam illam humani generis partem illustret, eamque a superstitionis coeno et aerumnosa conditione, in qua tamdiu abiecta et neglecta iacet, eripiat. Placet autem Nobis, ut pecunia, praedicta die, collecta in ecclesiis et sacellis subiectis iurisdictioni tuae, Romam mittatur ad Sacrum Consilium Christiano nomini propagando. Huius porro munus erit partiendi eam pecuniam inter Missiones quae ad delendam potissimum servitutem in Africae regionibus extant aut instituentur: cuius partitionis hic modus erit, ut pecunia profecta ex nationibus, quae suas habent catholicas missiones ad vindicandos in libertatem servos, ut memoravimus, istis missionibus sustentandis iuvandisque addicatur. Reliquam vero stipem idem Sacrum Consilium, cui earumdem missionum necessitates compertae sunt, inter egentiores prudenti iudicio partietur. Equidem non ambigimus, quin vota Nostra pro infelicibus Afris concepta,