Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

135 odium plebis neque posse neque audere in loco beneficii residere securum : 3. con­stare exinde de eiusdem inidoneitate ad sive veterem, sive novam paroeciam obti­nendam. Quare rev. sacerdotem Longhi dicimus insuper destituendum et per hanc definitivam sententiam revera destitutum a paroecia, iam consequuta loci Cambiag’i, ei tamen assignata libellarum quingentarum pensione.“ Ab hac sententia incontinenti appellavit sacerdos Longhi, et in sui tutelam patronum nuncupavit in Romana Curia. Sed singularis controversia tunc oriebatur. Nam patronus sacerdotis Longhi, processualibus actibus perpensis, putavit apellationem coarctandam esse ad nonnulla tantummodo sententiae gravamina: adeoque, acceptis tum a cliente tum ab eius pro­curatore apud mediolanensem curiam litteris, quae videbantur suae sententiae con­sentaneae, appellationis libellum concinnavit, asserens ad summum agi in themate de odio malae plebis: ideoque iniustam habendam esse archiepiscopalem sententiam; tum quia Curia decrevit constare de eiusdem inidoneitate ad qualemcumque paroeciam; tum quia in conficiendo processu in plures irregularitates inciderat. His Archiepiscopo relatis, respondit se gaudere de hac licet tarda resipi­scentia parochi Longhi ; nihilominus in hac appellationis forma nonnisi novum si­gnum obstinatae ac litigiosae parochi indolis inveniri. Post haec idem Archiepiscopus, novis datis litteris, petebat, ut, stante accep­tatione sententiae, facta a sacerdote Longhi pro ea parte, quae respiciebat eius remo­tionem a Cambiago, procedere Curia posset ad eius paroeciae provisionem. At Longhi, statim ac rescivit quae gerebantur, scripsit, patronum suum apud Romanam Curiam male interpretatum fuisse suam voluntatem, se autem in appellatione ab universa sententia persistere, et restitutionem in paroeciam flagitare. Omnibus itaque perpensis, quae a Longhi patrono allata fuerunt, et examini subditis litteris quae in sui iustificationem ipse protulit, die 4 Maii 1888 S. C. C. rescribere censuit. „Cum ex deductis non satis constet de voluntate parochi coarctandi „ actum appellationis, et implicite acquiescendi sententiae in ea parte quae respicit ., privationem beneficii, non esse locum petitae provisioni (paroeciae), idque notificetur ,, Archiepiscopo.“ Et insuper decretum latum fuit ut causa poneretur in folio. Disceptatio Synoptica QUAE CURIAE ARCHIEPISCOPALI FAVERE VIDENTUR. Quinquaginta testes excussi sunt, quorum duodecim in Mediolanensi ciiria, reliqui in ipsa paroecia Cambiagi coram iudice subdelegato, vicario foraneo Gorgonzolae Pietro Biraghi. luter testes numerantur sacerdotes coadiutores in cura pastorali paroeciae Cambiagi, plures parochi limitrophi, syndicus, aliique plures censu aut officio illustres loci cives, pluresque demum agricolae rudesque viri .... Ex hucusque relatis hoc certissime scatere, sacerdotem Longhi esse oppida­nis Cambiagi, aut sin minus maiori eorum parti, adeo invisum, ut sine periculo ad suam ecclesiam redire non possit, et eo minus cum utilitate pastorali ministerio Iungi. In hoc omnes testes, ipsi quidem qui parocho maxime favent, concordes om-

Next

/
Thumbnails
Contents