Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

119 XIX. Quibus diebus liceat, et quibus non liceat missas Cantatas de Requie: ac quibus diebus liceat, vel non liceat missas de Requie lectas celebrare, proponitur in primis foliis Directorii Archi-Dioecesani, et item abunde docetur in Circularibus Dioe- cesanis ddto 3. Martii 1877. Nr. 1282. publicatis litteris, ut adeo Sacerdotes illi, qui Rubricas Missales, eatenus vigentes ac praescriptas; Decreta item S. Rituum Congre­gationis de hoc ipso objecto edita non observant, sed pro lubitu migrant, per igno­rantiam legis non excusentur, quorum proinde praevaricationes aliunde, vel nimirum a vilipensione rubricarum, et Decretorum, vel a habendi missarum stipendia cupidine repetendae sint. Praevaricatores rubricarum audiant Benedictum XIV. de obligatione observandi Rubricas Missales sic scribentem' „Quartus in quaestionibus proemialibus, ubi ostendit, vehementer eos falli, qui Rubricas putant esse meras Instructiones, et consilia; diserte enim S. Pius V. in Bulla in principio missalis posita ait: „mandantes, et distincte omnibus et singulis praecipientes in virtute sanctae obedientiae, ut mis­sam juxta Ritum, modum et normam, quae per missale hoc a nobis nunc traditur, decantent, ac legant, neque in missae celebratione alias caeremonias, vel preces, quam quae in hoc missali continentur, addere vel recitare praesumant.“ Et ipsa com­munis omnium sententia docet, Rubricas esse leges praeceptivas, quae obligant sub mortali ex genere suo, ut loquuntur Theologi: ita tamen ut immunis sit a mortali, qui eas non servet propter invincibilem imprudentiam, et aliquando etiam propter par­vitatem materiae. Omnis, quam S. Congregationes exercent, auctoritatis fons et prin­cipium est plenitudo potestatis, supremaque jurisdictio, qua Romani Pontifices ex institutione divina pollent. Dum nempe Pontifices Congregationibus Cardinalium pote­statem faciunt causas, alias Sedi Apostolicae reservatas, cognoscendi ac definiendi, manifestum est, quod jurisdictionis suae illas reddant participes. Congregationes itaque causas illas expedientes, non sua sed communicata sibi Pontificis utuntur auctoritate. „Nam, ut Prosper Eagnanus ait2, quotiescunque Papa tribuit aliquam facultatem alteri, qui eam prius non habebat, tunc auctoritas illa intelligitur Apostolica. Decreta itaque, resolutiones ac decisiones S. Congregationum Summo Pontifici sunt attribuendae, utpote cuius supremam auctoritatem haec tribunalia exercent. Unde vere Benedictus XIV. dicere potuit,-1 quod Congregationum voce, suas Sedes Apostolica declaret sententias. Quas Congregationes nomine et auctoritate Pontificis edere posse decreta constat etiam e litteris in forma Brevis editis Gregorii XIV.4 Congregationum jurisdictio Nr. 5110. De relegendis et observandis rubricis Missa- libus. 1 De Sacrosancto Missae Sacrificio lib. III. cap. 13. n. 2. — 2 Comment, in decretales ad cap. quoniam de constitutiva. — 3 Just. 76. — 4 Analecta Juris Pontif. col. 22. 77.

Next

/
Thumbnails
Contents