Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVIII.

9 in XVIII. Dilecto Filio Nostro Carolo Martiali Tit. S. Agnete extra moenia, S. R. E. Presbytero Cardinali Allemand Lavigerie Arcbiepiscopo Carthaginiensi et Algeriensi. LEO PP. XIII. Dilecte Fili Noster salutem et Apostolicam Benedictionem. Mirifice delectati sumus litteris quas adiuuctas misisti orationi, gravi sane et flexanimae, qua die natali Principum Apostolorum alloquutus es Missionariorum Algeriensium agmen quod in penitiores Africae partes erat profecturum. Eo suavius autem ea scriptione affecti sumus quo clarius liquebat in melius progredi, licet inter magnas asperitates rerum, opus eorum qui humaniore cultu Africae gentes expolire contendunt; quod opus, ceu probe nosti, singulari favore complectimur et parati sumus adiuvare pro viribus. Quare plurimas habemus gratias providentiae summi Dei, quae cum magnanimos excitat lectosque viros qui sese liuic nobili operi addicunt, tum evangelico eorum ministerio virtutem dat et incrementa cum laeta fructuum uber­tate. Illustria plane et auditu iucunda sunt liaec Missionariorum studia, qui primae­vos Evangelii praecones aemulantes petere gestiunt interioris Africae latebras inexplo­ratas, queis nulla lux adliuc affulsit, ut eas collustrent lumine revelationis gloriae Iesu Christi; ast illud iucuudius quod Principes barbararum gentium prompte fidem cliristianam amplexi supplices poscant auctiorem operariorum numerum quo celerius in suis regionibus propagetur regnum Dei. Dum vero in hisce divinae providentiae benefacta agnoscimus, non minus illam miramur in eo studio quo Rectores populorum qui in Europa sunt, validis quibus pollent viribus, humanitatis causam tueri conten­dunt in Africa. Insigne huius studii argumentum praebuit solemnis conventus nuper Bruxellis habitus in quo iidem Rectores per legatos suos causae illius cui favemus tantopere suscepere patrocinium. Ibi enim summo coeuntium consensu ea sunt con­stituta quae maxime conferre videbantur ad avertendam perniciem quae Africae infertur ex cupiditate complurium, qui humano nomine indigni, saevitia et astu bar­barico exercent Nigritarum commercium, qui et ipsi imaginem praeseferunt Creatoris Dei, et communis naturae participes aequo iure cum ceteris hominibus censendi sunt. Praeclara haec studia Virorum Principum qui gentibus Europae praesunt meritis lau­dibus gratique animi sensibus prosequimur; proinde eorum consiliis cum faustos ac plenos adprecamur exitus, tum obsecundare impense adnitemur, nec quidquam missum Nr. 4785. Litterae SSmi Dni Nostri ad Carolum Mar­tialem Cardi­nalem Alle­mand Lavige­rie AEppum Carthaginien­sem et Alge- riensem.

Next

/
Thumbnails
Contents