Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

8 animo necesse est, qui singulos homines poene se alteros putent, fratrumque diligant loco: qui ceteros aeque ac se ex Deo tamquam patre genitos, pariterque Iesu Christi sanguine redemptos, et ad eandem in caelis felicitatem vocatos sciant. Quin inopes atque aerumnosos tam amanter Iesus Christus complectitur, ut collatam in eos beneficentiam plane collocatam apud se, seque ipse obligatum beneficio deputet. His sensibus comi­tata caritas tantum abest ut animos frangat miserorum, ut potius extollat ad tantam personae dignitatem, quantam homo sine caelestis doctrinae lumine ne fingere quidem cogitatione posset. Nunc vero huiusce indolis caritas frustra requiratur extra Ecclesiam Dei, quam videlicet unam Jesus Christus sapientiae, disciplinae, charismatum suorum reliquit heredem : quaeque divini auctoris sui quam bene et obtemperare consiliis et exempla imitari consueverit, dedit omni tempore documenta maxima. Ullumne aeru- marum est genus, cui non Ecclesia succurrere nedum pietate materna, sed excellenti prudentia vigilantiaque studuerit? Ita eius potissimum opera atque auctoritate, aut saltem consilio, gratia, tutela, opportuna variis calamitatibus solatia ubique gentium inventa sunt, sed iis in locis plura, in quibus florentior Ecclesia, virtutumque Chri­stianarum studia maiora. Insignis hac laude Italia, quae fidem catholicam, per prospera, per adversa, intemeratam retinendo, fuit omni aetate beneficiorum huius generis uberrime ferax. Eo magis inhumanum atque italica gente indignum, praeripere Ecclesiae volu­isse beneficentiae publicae facultatem. — Obtenderant quidem interversos reditus ma- leve locatos: sed lux veritatis, unde minime voluissent, erupit. Instituta de admini- stratione quaestio criminationem falso confictam splendide refutavit. Inter quae velut ad cumulandas iniurias aliud accessit commissum audax, quo, qui rerum civilium potiuntur, in ipsam rei sacrae administrationem invasere. Facile, Venerabiles Fratres, intelligitis quo spectet oratio: ad ea nimirum, quae con­tra venerabilem fratrem Aloisium Episcopum titularem Troadensem, Ordinarium Aquae- vivae et Altamurae, his ipsis postremis mensibus aggressi sunt statuere. Actas res uni­versi cognoscitis: primum Episcopo Troadensi interdictum utriusque Ecclesiae bonis: tum ipsum gradu motum: aedibus eiectum: simulque earum Ecclesiarum delatum al­teri regimen, perinde ac res agatur mere civilis, omnino in ditione arbitrioque posita politicae potestatis. Quo facto non perruptae solum Ecclesiae leges sunt, sed ipsa pon­tificii Nostri primatus nativa inra violata. Itaque non sine magno angore animi con­querimur talem iniuriam: simul, quae hac super re per vim decreta gestave sunt, im­probamus atque apostolica auctoritate reiicimus. Ad Clerum populumque earum Ec­clesiarum quod attinet, utrosque in Domino monemus, quid a se postulet officium serio perpendere. Sicut aequum est, politicae potestati dicto audientes esse in rerum genere civilium, ita in iis quae regimen animarum attingunt non alii possunt auctori­tati, quam Nostrae legitimoque hire praepositorum subesse, nisi velint, quod Deus prohibeat, se ipsi ab hoc centro seimigere catholicae unitatis. Nunc vero, prius quam Episcopi designentur vacuis Ecclesiarum sedibus praeficiendi, ad maiorem Dei gloriam et Ecclesiae utilitatem duos praestantes viros S. R. E. Cardinales creamus, quos tamen iustis de caussis in pectore reservamus, arbi­trio Nostro quandocumque publicandos. Cum dispensationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Paftris, et Fiflii, et Spiritus f Sancti. Anien. Strigonii, die 16-a Januarii 1890.

Next

/
Thumbnails
Contents