Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
100 Dubium V. Eodem Decreto praecipitur, quod si mane Rosarium cum Litaniis recitetur, Sacrum inter preces peragatur; quaeritur, num haec verba ita intelligi debeant, quod Rosarium uno eodemque tempore dicatur, quo Missa celebratur vel potius Missa antea celebranda sit, ac postea Rosarium cum Litaniis recitetur, quemadmodum fieri solet in Palentina Dioecesi? Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem infrascripti Secretarii, exquisi- toque voto in scriptis alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, ita propositis Dubiis rescribendum censuit, nimirum: Ad I. Affirmative. Ad II. Provisum in primo. Ad III. Affirmative. * Ad IV. Consulendum SSmum. Ad V. Affirmative ad primam partem, Negative ad secundam. Atque ita rescripsit ac declaravit. Die 16 Januarii 1886. Facta autem ab ipsomet Sacrorum Rituum Congregationis Secretario de contentis in quarto Dubio Ssmo D. N. Leoni Papae XIII. relatione, Sanctitas Sua haec indulgere dignata est: Attentis specialibus circumstantiis Ecclesiarum pauperum, in quibus praescripta expositio Sanctissimi Sacramenti solemni modo seu per Ostensorium fieri nequeat absque incommodo, eadem per modum exceptionis peragi poterit prudenti iudicio Ordinarii cum sacra Pyxide, aperiendo scilicet ab initio ostiolum ciborii et cum ea populum in fine benedicendo. Die 4 Februarii anno eodem. Strigonii, die 20-a Julii 1890. Nr. 4253. Decretum S. Congr- Concilii, quo plu- res sacerdotes a divinis suspenduntur. DECRETUM. Cum ex informatione capta constet Sacerdotes Ioannem Baptistam Nitti De Rossi, Philippum Tritta, Dominicum Calfe, Canonicos, et Dominicum Gfambardella et | Francis cum De Vita, Hebdomadarios Basilicae Sancti Nicolai Baren, fidelium confessiones absque debita facultate, temerario ausu audivisse: S. C. Concilii de speciali SSmi D. N. Leonis PP. XIII. mandato praedictos Sacerdotes a divinis suspendit ac suspensos declarat donec S. Sedi satisfecerint. Datum ex S. C. Concilii Die XVIII Julii Anni MDCCCLXXXX. ALOISIUS CARD. SERAFINI Episc. Sabin. Praef. LAURENTIUS SALVATI Secretarius. Die mense et anno quibus supra. Ego infrascriptus Magister Cursorum testor supradictum Decretum affixum et publicatum fuisse iuxta mandatum ad valvas Cancellariae Apostolicae. VINCENTJUS BENAGLIA MAG. CURS. Strigonii, die 21-a Julii 1890.