Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

80 Nr. 2774. Obitus Jose- phi Ters- tyánszky et concursus pro parochia Kis- tapolcsány- ensi. Nr. 2775. Augmentum fundorum S. Adalberti et fundi auxi­liaris. Nr. 2776. Fundationis scopo promo­vendarum Missionum factae aug­mentum. Nr. 2777. Rescriptum ministerialede introducenda in numerorum interpun­ctione unifor­mitate. malta ex coemento prius iuxta Pontificale benedicto, cum eadem tutiori quo fieri potest modo rimulam, quae in aris portatilibus cernitur, inter sepulcrum reliquia­rum eiusdemque operculum impleat et operculum ipsum firmet. Atque ita respondit, declaravit ac rescripsit. Die 3. Septembris 1879. Strigonii, die 11-a Maii, 1889. Josephus Terstyánszky, parochus Kistapolcsányensis, qui festo Paschatis Kesurrectionis Domini in pleno virium vigore divina absolvit et concionem quoque ad congregatos fideles habuit, ex Ecclesia redeundo aegre valere coepit adeo, ut post quatuor dierum infirmitatem, seu 25-a mensis Aprilis, sacramentis moribundo­rum rite susceptis, terrestris vitae cursum clauserit, anno aetatis 79. sacerdotii 56-o. Animam defuncti piis ad aram precibus commendando, pro vacante taliter beneficio parochiali Kistapolcsányensi, concursum usque 10-am Junii a. c. duraturum publico. Strigonii, die 11-a Maii, 1889. D. Josephus Volfinau Canonicus Ecclesiae Coll. Tirnaviensis ad S. Nico­laum fundum S. Adalberti summa 100 florenorum, et fundum auxiliarem em. ac defic. huius ADioecesis sacerdotum aeque capitali 100 florenorum adauxit in obli- gatorialibus status litteris, sic dicti uniti debiti, censum a. 4.20 ferentibus. In iisdem chartis ad fundum auxiliarem obtulit 500 florenos D. Joannes Graeffel Ca­nonicus Eccl. Coll. ad S. Martinum Posoniensis; tandem e parte professorum gym­nasii mei AEppalis Tirnaviensis in iisdem chartis horsum pervenerunt 700 floreni, e quibus nomine singulorum 50 floreni seu insimul 650 floreni ad fundum auxilia­rem, remanentes vero 50 floreni ad fundum instituti S. Adalberti illati sunt. Strigonii, die 11-a Maii, 1889. D. Praelatus Canonicus et Collegii Pázmániani Ilector Josephus Lollok, fundationem, fine promovendi salutaris Missionum popularium operis anno 1886. fa­ctam, adauxit summa 2000 florenorum in aere parato, per me in cassam fundatio- nalem V. Metrop. Capituli pro administratione iam illatorum. Munifico fundatori gratias agere pro nova hacce fundatione non ommisi, DD. Curatos vero, qui missio­nem popularem in gremio suarum parochiarum instituent censusque huius fundationis participes fieri cupiunt, provoco, ut supplices suos horsum exhibeant. Strigonii, 11-a Maii 1889. Sonat, ut sequitur: A vallás és közoktatásügyi m. kir. ministertől. 1032. ein. szám. Főmagasságu Bibornok, Herczeg-Primás és Érsek Ur! A magyar királyi és a császári királyi osztrák kormány közt a számsorok interpunctiójának egyöntetűvé tétele czéljából létrejött egyezség értelmében, a földmivelés-, ipar- és kereskedelem-

Next

/
Thumbnails
Contents