Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IX.

75 LITTERAE Eminentissimi Praefecti ad Ordinarium Burdigalensem quoad com­munionem peragendam a familiis religiosis. Perillustris ac Reverendissime Domine uti Frater. Ex parte Officialis istius curiae ecclesiasticae expositum nuper fuit, quod in omnibus fere familiis religiosis praescribuntur in Statutis certi dies, in quibus omnes ad sacram communionem accedere debent, et quod multi communionum cata­logum ita intelligunt quasi nulli sit licitum communicare etiam de consilio confes- sarii, nisi accedat quoque formalis consensus Superioris vel Superiorissae. Quibus expositis, quaesitum proponit: Quaenam sit mens Ecclesiae, quando approbat baec statuta circa communionem in familiis religiosis? Scilicet, an haberi debeant ut prohibitiva ne plures fiant communiones, vel praeceptiva, ita ut omnes conentur ita vivere ut mereantur ad communionem accedere saltem in illis diebus? Itaque Sacra haec Congregatio Episcoporum et Regularium, omnibus per­pensis, respondit: Negative ad primam partem; et facultatem frequentius ad Sacram Synaxim accedendi relinquendam esse privative iudicio Confessarii, exluso consensu Superioris vel Superiorissae; Affirmative ad secundam partem, quoties rationabilis causa non obstet. Haec erant a me Amplitudini Tuae significanda, cui interim fausta cuncta ac prospera adprecor a Domino. Amplitudinis Tuae. Romae, 4 Augusti 1888. Uti frater addictissimus I. CARD. MASOTTI, Praefectus. ALOISIUS EPISCOPUS GALLINICEN, Secretarius. Strigonii, die 22-a Aprilis, 1889. Capitulum Insignis Collegiatae Ecclesiae Posoniensis ad S. Martinum Epi­scopum acephalum evasit per mortem Praepositi sui, Hyacinthi Joannis Nép. Rónay, S. Caes. et Reg. Apostolicae Majestatis act. int. Consiliarii, EI. Eppi Scutariensis, Archi-Diaconi Posoniensis, plurium ordinum Equitis, variarumque eruditarum socie­tatum socii, qui diu sacrum inter et saxum constitutus, cum pertinaci morbo collu­ctabatur, cuius acerbissimos dolores patientissime perferendo, sacramentis moribun­dorum iterato ac pie susceptis, 17-a Aprilis a. curr. hora Va 6 matutina immortalem animam Deo Creatori reddidit anno aetatis 75-o et sacerdotii 50-o. Cuius animam, ut Sanctorum consortio quo ocyus jungi mereatur, piis ad aram suffragiis commendo. Nr. 2345. Ex S. Congre­gatione Episc. et Regula­rium. Nr. 2346. Obitus Hya­cinthi Joannis Rónay Prae­positi Posoni­ensis. i Strigonii, die 23-a Aprilis, 1889.

Next

/
Thumbnails
Contents