Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

52 alendas sunt, quam ad tollendas simultates ac suspiciones aptiora: percellunt animos sollicita expectatione rerum futurarum, atque illud nominatim pariunt incommodi, ut in cervicibus populorum imponantur onera, incertum saepe utrum tolerabiliora bello. — Itaque quaerenda paci fundamenta sunt et firmiora et coniunctiora naturae: propterea quod ius suum vi armisque defendere concessum est non repugnante na­tura : sed illud natura non patitur, vim esse iuris efficientem caussam. Quoniam pax tranquillitate ordinis continetur, consequens est ut quemadmodum privatorum, ita et imperiorum concordia in iustitia maxime et caritate nitatur. Violare neminem, alieni iuris vereri sanctitatem, colere fidem benevolentiam que mutuam, perspicuum est vin­cula concordiae esse firmissima atque immutabilia, quorum adeo pollet virtus, ut vel semina inimicitiarum atque aemulationis nulla esse patiatur. Iamvero utriusque vir­tutis parentem et custodem Deus esse iussit Ecclesiam suam : quae idcirco nihil ta­buit, neque est habitura sanctius, quam conservare iustitiae caritatisque leges, propa­gare, tueri. Hoc proposito terras omnes Ecclesia peragravit: dubiumque est nemini, quin barbaras gentes, iniecto amore iustitiae mitigatas, ab immanitate studiorum bellicorum ad pacis artes humanitatemque traduxerit. Tenues, potentes, qui parent qui imperant, aeque omnes iubet servare iustitiam, nec quicquam pro iniuria con­tendere. Ipsa est, quae populos universos, quantumvis vel locis dissitos, vel genere differentes, necessitudine et caritate fraterna coniunxit. Ac probe memor legum atque exemplorum divini auctoris sui, qui rex pacificus appellari voluit, cuius ipsum natalem caelestia pacis praeconia nunciavere, quiescere vult homines in pulcritudine pacis, ac multa prece studet contendere a Deo, ut belli discrimina a capite fortunisque populorum defendat. Quamdiu autem et opus fuit et per tempora licuit, nulla in re libentius, interposita auctoritate sua, laboravit, quam in reconcilianda concordia, re­gnisque pacandis. His rationibus caussisque maximis et sanctissimis in omni consilio Nostro movemur, venerabiles fratres, hisque paremus. Quoscumque tempora casus invexerint, qualiacumque hominum vel iudicia futura sint vel acta, ad eadem normam dirigetur omnis actio Nostra: ab hac via certum est non discedere. Ad extremum, de incolu­mitate pacis si mereri alia ratione non licuerit, certe perseverabimus ad Eum, ne­mine prohibente, confugere, qui potest voluntates hominum, unde vult, torquere, quo vult, inflectere: enixeque precabimur, ut depulso omni bellorum metu, ac de­bito rerum ordine benignitate sua restituto, veris eisdemque stabilibus firmamentis Europa quiescat. Ceterum, venerabiles fratres, priusquam veniamus ad novas Episcoporum cooptationes, adlecturi in perhonorificum Ordinem vestrum sumus tres viros, quorum non ignota vobis ornamenta animi: nimirum JOSEPHVM BENEDICTVM DYSMET ex Ordine Benedictinorum Cassinensium, Archiepiscopum Cataniensem, dignis epi­scopo virtutibus, maximeque prudentia et caritate spectatum : JOSEPHVM D’ANNI­BALE Episcopum Tit. Charystiensem, S. R. et U. Inquisitionis Assessorem, probi­tate, modestia, doctrinae copia clarum: ALOISIVM MACCHI Domus Nostrae Pon­tificalis Praepositum, morum integritate probatum, variisque muneribus atque hono­ribus nitide functum.

Next

/
Thumbnails
Contents