Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

46 nus, quae impinguantur sanguine Christi, polluantur sanguine peccatorum.“ Hucusque S. Augustinus. Imprimis ad dignam huius sanctissimi Corporis et sanguinis suscep­tionem requiritur mundities cordis et innocentia, saltem per poenitentiam reparata. Hinc tam serio inculcat S. Paulus:1 „Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat indigne, et bibit indigne, judicium sibi man­ducat, et bibit, non dijudicans corpus Domini,“ probet, inquam, se ipsum homo, scrutetur nimirum vitam, statum, propensiones, dispositiones, et anteactae vitae ra­tionem excutiat, et recognoscat, probet, et non verbis, sed factis demonstret, se mu­tasse vitam, dum vult accipere vitam; quia probatio dilectionis exhibitio est operis, et nihil prosunt infinitarum pollicitationum folia, nisi verae emendationis digni edan­tur appareantque fructus. Judicium sibi manducat, qui manducat indigne, quia sicut Eucharistia digne suscipientibus est pignus gloriae, et arrha salutis, ita certa est in­digne sumentium condemnatio, et praejudicata sententia. Sibi igitur dictum non dubitent omnes et singuli, sacerdotalis suae vocationis conscii et salutis studiosi hoc Christi monitum: „Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in mani­bus vestris,“2 quae verba Sancti Patres de puritate vitae intelligunt, et nominatim S. Chrysologus his explicat in uno suorum sermonum: „Lumbos, inquit, nostros jubet Dominus adstringi balteo castitatis.“ Quod cum omnibus fidelibus generaliter observandum sit, tamen ministris Ecclesiastici ordinis custodiendum praesertim injun­gitur. Cum S. Paulus dicat: „Habere nos thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis,“3 assiduis humillimisque precibus exo­randus est Deus, ut urat igne Sancti Spiritus renes et corda nostra, quo Eidem casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus. Generatim „oratio pudicitiae praesi­dium atque tutamen est.“4 — Hoc medium adhibuit S. Paulus, dum carnis urgere­tur stimulis: „Datus est mihi stimulus carnis, propter quod ter Dominum rogavi.“5 — Simul ad nostras partes strictissime pertinere sciamus „vigilare et orare ne in­tremus in tentationem, “G et gratiae Dei studiosissime cooperari, nec quidquam pro­inde negligere eorum, quae ad superandas omnes tentationes e parte nostra necessa­rio requiruntur. „Qui enim,“ observante S. Augustino, „fecit te sine te, non justifi­cabit nec salvabit te sine te.“* 7 Principiis vitii obstandum juxta illud: principiis obsta, sero medicina paratur, cum mala per longas invaluere moras; — vitanda peri­cula, qui enim quaerit periculum, peribit in illo; — fugiendae occasiones proximae; praesertim sicubi hic in fuga salus, ideo monet S. Paulus: „Fugite, inquit, fornicatio­nem.“8 Multam malitiam docuit otiositas. „Haec, observante S. Laurentio Just, mater est concupiscentiae, quae virum pudicum fortissime praecipitat in omnem reatum lasciviae, facit suffocare virtutem, nutrire libidinem.“9 Idem asserit, incendium libi­dinis esse sensuum curiositatem. Ad sedandos concupiscentiae carnalis motus plurimum juvat memoria no­vissimorum. Non habet concupiscentia locum, ubi mors timetur. Et S. Augusti­nus ad extinguendum sensualitatis fervorem efficacissimum medium invenit pariter in timore mortis et judicii. „Nec enim me revocabat a profundiore voluptatum car­nalium gurgite, nisi metus mortis, et futuri judicii tui.“10 Efficaciter autem nos a 1 1. Cor. 11. 28. sequ. — • Luc. 12. 35. — 3 2. Cor. 4. 7. — 4 Gregor. Nyss. Tract. 1. de orat. — 3 2. Cor. 12. 7. — « Matth. 2fi. 41. — ' Serm. 15. de verb. Apóst. — 81. Corinth. 6, 18. — 9 De lign. vitae cap. 5. — 10 Libr. 2. confess.

Next

/
Thumbnails
Contents