Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

45 mis post agnitam peccati malitiam caveat sibi necesse est, ne deinceps mortali labe peccati se commaculet, partim quia grandis in se, grandior in nobis est malitia peccati, ob quod Unigenitus Dei Filius pati et crucifigi debuit, partim quia ingrati­tudo peccatoris sacerdotis praesertim est maxima, qui crucifixum Iledemptorem pec­catis suis adhuc insectatur, salutemque suam illi objicit praesentissimo discrimini, de quo loquitur S. Paulus:1 „Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gusta­verunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt: rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.“ Hoc in discrimine praesertim ii versantur, qui ab illo peccato se non custodiunt, eiusque consuetudinem jam forte contraxerunt, quod alia inter S. Paulus nec nominari quidem voluit. „Fornicatio autem, et omnis immunditia — nec nomi­netur in vobis, sicut decet sanctos“ ac quorum reis idem Apostolus inclamat quae­rendo :2 „An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt. Nolite errare,“ ac dein recenset nominatim peccatores a regno coelorum excludendos, hosque inter in carnis vitia lapsos, et utique impoenitentes, quibus vitiis addictorum partem futuram esse in stagno ardenti igne et sulphure: „quod est mors secunda,“ indicat S. Joan­nes Apostolus.8 Hoc vitium S. Cyprianus4 „incendium conscientiae bonae, et matrem impoenitentiae“ appellat. Siquidem eodem impetu, quo ignis materialis in cineres reducit quantumvis proceram fortemque arborem, si semel illam contigerit, eodem modo praememoratum vitium, ubi semel conscientiam ingressum est, omne meritum consumit, tollit omnem virtutem, evertit omnem devotionem. In immundam animam teste Cassiano,5 donum sapientiae spiritualis introire non potest, et ex eodem vitio, inquit S. Gregorius M.6 „coecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi generantur.“ Oppositam vitio huic virtutem his nobis celebrat et commendat S. Bernar- dus:7 „Quid enim, inquit, castitate decorms? quae mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, Angelum denique de homine facit; quae in hoc mor­talitatis loco et tempore quemdam statum immortalis gloriae repraesentat, propterea hoc tantae pulchritudinis ornamentum digne dixerim sacerdotium honorare, quia ca­stitas dilectum Deo et hominibus faciat Sacerdotem, reddatque similem in gloria Sanctorum, in hac licet regione dissimilitudinis constitutum.“ Hunc decorem, hanc gloriam et vitae probitatem quomodo assequi licebit, indicavit S. Augustinus8 his verbis: „O Sacerdotes, si anima cuiuslibet justi sedes est Dei, multo magis sedes et templum Dei vos esse debetis mundum et immaculatum. Si sepulehrum ejus glo­riosum est, in quo corpus ejus jacuit exanime, multo gloriosiora et digniora debént esse corpora vestra, quae a mortuis suscitatus quotidie inhabitare dignatur. Si bea­tus est venter, qui novem mensibus Christum portavit, et beata debent esse corda eorum, in quibus hospitium quotidie elegit filius Dei: si beata sunt ubera, quae parvulus suxit, beatum debet esse os, quod carnem ejus sumit, et sanguinem sugit. Carnes ergo vestras cum timore ejus configite, et vobis diligenter providete, ne lingua, quae vocat de coelo filium Dei, contra ipsum Dominum loquatur, et ne ma­1 Ad Hebr. 6. 4 sequ. — 1 1. Cor. 6. 9. — 8 Apocal. 21. 8. — 4 Epist. 147. — 5 Coli. 14. — 6 Lib. 41. mor. c. 31. — 7 Epist. 42. — 8 Serm. 37.

Next

/
Thumbnails
Contents