Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

44 ad officium istud electum. Curate, ut quibus Evangelium ore annunciatis, vivis operi­bus exponatis . . . Habete pedes vestros calceatos Sanctorum exemplis, in praepara­tione Evangelii pacis.“ In praefatione orat Episcopus, ut gratia Dei abundet in or­dinatis, totius forma virtutis, pudor constans, innocentiae puritas, et spiritalis obser­vantia disciplinae __ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat... I nitiandis vero Presbyteris his inculcabantur verbis, quae sint, quae ab ipsis postulat Deus, et exspectat Ecclesia, ac a quorum implemento suspendatur ordinan­dorum salus aeterna: „Itaque filii dilectissimi, quos ad nostrum adjutorium, fratrum nostrorum arbitrium consecrandos elegit, servate in moribus vestris castae et sanc­tae vitae integritatem. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populi Dei. Sit odor vitae vestrae delectamentum Ecclesiae Christi: ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, id est familiam Dei; quatenus nec nos de vestra pro­vectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamur.“ In praefatione exoratur Deus, „ut innovet in presbyterio inaugura­torum visceribus spiritum sanctitatis, ut acceptum a Deo secundi meriti munus obti­neant, censuramque morum exemplo suae consecrationis insinuent . . . eluceat in eis totius forma justitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeter­nae beatitudinis praemia consequantur.“ Quid jam vero haec ad Clericos, in variis Hierarchiáé gradibus constitutos, ab Ecclesia per Apostolos edocta, quam qui non audit, „sit tibi sicut ethnicus et publicanus“1 directa monita, ac mandata perhibent, docent, ac inculcant, quam, quod illos, qui ad tam sacrosancta ministeria peragenda, et quotidie tractanda eliguntur et assumuntur, non inviti, sed volentes, non coacte, nullo impellente, sed sponte ac voluntarie semet offerentes, integros impollutosque esse oporteat, puros mente, ob eminentem mysteriorum Dei quae dispensant sanctitatem, puros etiam corpore, prout divinae majestati in susceptione sacrorum ordinum se ipsos obstrinxerunt et de­vinxerunt solemniter dein inaugurati, uncti, ac consecrati non alium ob finem fue­runt, quam ut hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem san­ctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae offerrent, ut sacramenta, per quae gratia ipsa, atque adeo Christi merita cum fidelibus vere communicantur, et salus animarum promovetur, ea reverentia, decore et gravitate, quae illorum dignitati respondent, administrent, ut verbum Dei praedicarent, et in arte artium, cura nempe animarum cooperarentur Deo in salutem earumdem, ut porro precibus suis per pec­cata offensum Deum placarent, misericordiamque eius sibi et populo implorarent, impetrareque satagerent. Hae functiones Ecclesiae ministrorum — multae earum iis sunt quotidianae — quam sanctae quam divinae! quam idcirco puro et devoto corde peragendae! Procul itaque ab illis omnis absit impietas et iniquitas, quibus tam sancta tam divina operandi collata est potestas. Si S. Paulus non vult, ut is, qui militat Deo, implicet se negotiis saecularibus,2 quanto magis exiget, ne se minister Ecclesiae, Curator animarum, qui Deo, et animarum saluti — vi officii et status sui — militare debet, ne inquam, se implicet negotiis illicitis et peccaminosis, ne qui sancta et divina operari debet, operetur mala, impia, sacrilega et scandalosa, impri­' Matth. 18, 17. — * 2. Tim. 2. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents